Full text: Apian, Petrus: Cosmographia

41. DE LONGITVDINE REGIO@
num, Prouin@iarum, Oppidorum, loco-
rúmue inue ſtiganda.
CAP. X.

LOngitudines Regionum, Ciuitatum, locorúmue,
ex initio Eclipſeos lunaris indagare. Obſerua
itaq; principium alicuius Eclipſis, in Oppido cu-
ius longitudo tibi ignota fuerit, quòd ſi in ho-
ris & minutis cum Eclipſi ex tabula ſequenti ac-
cepta concordauerit, proclamabis iſtum locum
habere meridianum Ley ſzningenſem, quia Ecli-
pſes ſequentes Mathematica ſupputatione ad Ley ſzningeñ meri-
dianum collegimus. Eſt enim ciuitas Miſniæ, cuius longitudo eſt
gra. 30. minu. 20. Secundum Ptholomæum autem long. 34. gra. 40. mi. Si autem initium E clipſis differt, dic locum illum, alium habere
meridianum, & diuerſam longitudinem, quam ſic inuenies: Aufer
numerum horarum & minu. Eclipſeos, minorem de maiori, & diffe-
rentiam in gradus, & graduum minu. conuertito hoc pacto: Pro
qualibet l@ora accipe. 15. gradus, pro. 4. minu. horæ 1. gradum, & pro quolibet minu. horæ. 15. minu. gra. Tandem numerum gra-
duum & minutorum iam elicitum, adde ad gradus longitudinis
meridiani Leyſzningeñ. ſi orientalior, hoc eſt, ſi maior horarum
numerus in ea repertus fuerit: Aut ſubtràhe, ſi occidentalior, hoc
eſt, ſi minor horarum numerus in ea quam in tabulis Eclipſium re-
peritur, & habebis longitudinem huius Oppidi, quæ antea ignota
fuerat. Similiter etiam cum Eclipſibus, quæ ad alium meridianum
ſunt ſupputate, agito.

Figuræ Eclipticæ ad Meridianum Leyſzningen. 029-01
Figure 1. Figuræ Eclipticæ ad Meridianum
Leyſzningen.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer