Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

GEOMETR. PRACT. quando filum perpendiculi ex centro pendentis illi lateri adhærebit) & dio-
ptra attollatur, donec per pinnacidio-
rum foramina ſignum L, cerni poſsit. Nam arcus inter dictum latus, & lineam
fiduciæ in dioptra angulum obſeruatio-
nis meti@tur. Intelligatur quoque filum
perpendiculi in vtro que ſitu Quadrantis
penduli, vel latus quandrantis ſtabilis ad
Horizontem rectum productum vſque
ad baſem montis, aut turris ad M, N. Sũ-
ptis deinde rectis æqualibus K O, I P, pro
ſinubus totis, ducantur P Q, O R, ad IN,
KM, perpendiculares, quæ parallelæ e- runt plano Horizontis, hoc eſt, rectę NL; & Tangentes angulorũ obſeruationum
I, K Ipſæ autem HN, GM, altitudini EF, æquales erunt. Et quoniam in triangulis
I N L, K M L, anguli recti N, M, ſunt æ-
quales, & ILN, minor quam KLM, pars
toto; eritreliquus N I L, reliquo MKL, maior, ideo que & Tangens P Q, Tan-
gente O R, maior. Abſciſſa ergo P T, ipſi O R, æquali; quia eſt vt IP, ſinus totus ad P Q, Tangentem maioris anguli obſeruationis, ita IN, ad NL: erit per-
mutando, vt IP, ad IN, ita P Q, ad NL. Eademque ratione erit, vt K O, ad KM,
hoc eſt, vt IP, ad IN, (cum K O, KM, ipſis IP, IN, ſint æquales) ita OR, hoc eſt, ita PT, ad ML; at que ideo erit, vt PQ, ad NL, ita PT, ad ML. Quia ergo eſt, vt
tota P Q, ad totam N L, ita P T, ablata ad M L, ablatam, erit quo que reliqua T Q, differentia Tangentium, adreliquam NM, differentiam ſtationum, (quod NM, HG, æquales ſint.) vttota P Q, ad totam NL, hoc eſt, vt IP, ad IN. Quã- obrem ſi fiat.

60.1.

090-01
28. primi.
34. primi.
4. ſexti.
34. primi.
19. quinti.
34. primi.
4. ſexti.
Vt T Q, differentia \\ inter Tangentes an- \\ gulorum obſeruationum # ad N M, vel H G, diffe- \\ rentiam ſtationum: # ita ſin{us} to- \\ t{us} I P, # ad IN,

reperietur recta I N, ex qua ſi dematur I H, ſtatura menſoris, nota relinquetur
HN, vel EF, altitudo quæſita. Et ſi rurſus fiat,

60.1.

Altitudinis
inuentio.
Vt T Q, differen- \\ tia Tangentium # ad N M, vel G H, differen- \\ tiam ſtationum: # ita P Q, Tan- \\ gens maior # ad NL, di- ſtantiam.

nota fiet diſtantia NL; à qua ſi ſubtrahatur NF, vel HE, quam metiri licebit, co-
gnita relinquetur FL, diſtantia à perpendiculo montis. Vel ſi dematur NM, dif-
ferentia ſtationum, nota relinquetur diſtantia ML, à turri vſque ad L. Item ſi fiat.

60.1.

Diſtantiæ in-
uentio.
4. ſexti.
Vt IP, ſin{us} \\ tot{us} # ad P Q. Tangen- \\ tem maiorem: # ita IN, paulo ante \\ inuenta # ad NL, diſtantiam,

inuenietur rurſus diſtantia NL, & c.

2. Vervm ita eſſe T Q. differentiam Tangentium ad NM, vel H G, diffe-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer