Volltext: Clavius, Christoph: Geometria practica

390. PROBL. 25. PROPOS. 39.

DATO cubo æquale parallelepipedum rectangulum ſub data altitu-
dine, vel ſupra datam baſem conſtruere.

Sit in præcedenti figura datus cubus E F G, & primum data altitudo A B,
ſub qua conſtruendum ſit parallelepipedum rectangulum cubo æquale. Alti- tudini AB, & lateri cubi E F, reperiatur tertia proportionalis BC. Et fiat rectan-
gulum BD, comprehenſum ſub tertia proportionali BC, & recta CD, lateri cu-
bi E F, æquali; erigatur que ſupra B D, parallelepipedum rectangulum ſub data
altitudine AB. quod dico cubo eſſe æquale. Quoniam enim parallelepipedum
rectangulum A B D, continetur ſub tribus rectis AB, CD, BC, hoc eſt, ſub A B,
E F, B C, continuè proportionalibus; erit parallelepipedum æquale cubo ex media E F, deſcripto. quod eſt propoſitum.

390.1.

11. ſexti.
36. vndec.

Sit deinde data baſis BD, quæ ſi non eſt parallelogrammum, r@uocetur ad parallelogrammum æquale. Et quam proportio-
nem habeat baſis data BD, ad baſem cubi dati, eam
habet latus cubi E F, ad rectam A B. (quod fiet, ſi
ſupra latus cubi E F, fiat rectangulum æquale baſi
B D, & ſuper alterum latus huius rectangulialiud
rectangulum æquale quadrato lateris cubi E F. Namtunc erit, vt primum rectangulum, id eſt, ba-
ſis BD, ad ſecundum rectangulum, id eſt, ad quadratum, vel baſem cubi, ita primi
rectanguli baſis, videlicet EF, ad baſem ſecundirectanguli.) Nam ſi ſupra baſem
BD, erigatur parallelepipedum in altitu dine inuenta AB, erunt parallelepipe- dum, & cubus æqualia: quippe cum baſes, & altitudines ſint reciprocæ, ex con-
ſtructione. quod eſt propoſitum.

390.1.

45. primi.
398-01
1. ſexti.
34. vndec.

391. COR OLLARIVM.

Qvoniam igitur cuilibet cylindro, priſmati, cono, ac pyramidi parallele- pipedum rectangulum conſtrui poteſt æquale: ſi huic parallelepipedo fiat cu- bus æqualis; & huic cubo parallelepipedum rectangulum ſub data altitudi- ne, vel baſe data æquale: commutatus erit cylindrus, priſma, conus, ac pyramis
in parallelepipedum rectangulum æquale datæ altitudinis, vel baſis.

391.1.

coroll. 38.
hui{us}.
38. hui{us}.
39. hui{us}.

392. PROBL. 26. PROPOS. 40.

SPHÆRÆ datæ cubum æqualem: Et dato cubo æqualem ſphæram
conſtituere.

Qvoniam per propoſ. 32. lib. 1. Archimedis de ſphæra, & cylindro, Cylin-
drus rectus, cuius baſis eſt maximus ſphæræ circulus, & altitudo diametro eiuſ-
dem ſphæræ æqualis, ſeſquialteram habet proportionem ad ſphæram: Hab@t autem idem cylind@us ad cylindrum eiuſdem baſis, cuius altitudo contineat
{2/3}. diametri ſphæræ, proportionem quo que ſeſquialteram; erit poſterior hic

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer