Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

228. I.

EX circumferentia circuli maximi in ſphæra ſoliditatem ſphæræ produ-
cere vera maiorem.

Fiat vt 298374. ad 5041. ita cubus ex data circumferentia maximi circuli
deſcriptus ad aliud. Numerus enim genitus dabit ſphærę ſoliditatem vera ma-
iorem. Nam cum, per propoſ. 6. huius cap. Num. 1. maior ſit proportio cubi
datæ circumferentiæ ad ſphæram, quam 298374. ad 5041. Sit autem cubus datę
circumferentię ad numerum procreatum, vt 298374. ad 5041. habebit quo que
cubus datę circumferentię ad ſphærę ſoliditatem veram, maiorem proportio-
nem, quam idem cubus ad productum numerum: Ideoque productus nume- rus maior erit, quam vera ſoliditas ſphærę.

228.1.

Solidit{as} ſphæ-
ræmaior, quã
vera.
10. quinti.

229. II.

EX circumferentia circuli maximi in ſphæra ſoliditatem ſphærę vera
minorem procreare.

Fiat , vt 2904. ad 49. ita cubus datę circumferentiæ ad aliud. Nam pro-
ductus numerus offeret ſphærę ſoliditatem vera minorem. Cum enim per pro-
poſ. 6. huius cap. Num. 1. minor ſit pro portio cubi circumferentiæ datę ad ſphę-
ram, quam 2904. ad 49. ſit autem cubus datę circumferentię ad numerum pro-
creatum, vt 2904. ad 49. habebit quoque cubus datę circumferentiæ ad veram
ſoliditatem ſphæræ, minorem proportionem, quàm idem cubus ad numerum
productum. Ideo que numerus productus minor erit vera ſoliditate ſphæræ.

229.1.

Solidit{as} ſphæ-
ræminor, quã
vera.
10. quinti.

230. III.

EX diametro maximi circuli in ſphęra ſoliditatem ſphærę colligere ve-
ra maiorem.

Fiat vt 21. ad 11. ita cubus diametri datæ ad aliud. Procreatus namque nu-
merus ſoliditatem ſphæræ dabit vera maiorem. Cum enim per propoſ. 7. huius
cap. Num. 1. maior ſit proportio cubi diametriſphæræ ad ſphæram, quàm 21. ad
11. Sit autem cubus datæ diametri ad numerum productum, vt 21. ad 11. habe-
bit quo que maiorem proportionem cubus datæ diametri ad veram ſoliditatem
ſphæræ, quamidem cubus ad numerum genitum. Quapropter numerus pro- creatus maior erit vera ſoliditate ſphæræ.

230.1.

Solidit{as} ſphæ-
ræ maior, quã
vera.
10. quinti.

231. IIII.

EX diametro maximi circuli in ſphæra ſoliditatem ſphæræ concludere
vera minorem.

Solidit{as} ſphæ-
ræminor, quã
vera.

Fiat vt 426. ad 223. ita cubus datę diametri ad aliud. Numerus enim pro-
ueniens minor erit, quàm vera ſoliditas ſphærę. Nam cum per propoſ. 7. huius

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer