Full text: Clavius, Christoph: Geometria practica

140. PROBLEMA XXIII.

1. Figvra præcedentis problematis repetatur. Et quia baſis B, minoris [?]
altitudinis, tanquam ſignum quodpiam in Horizonte poſitum, videri poteſt,
ex hypotheſi, nota efficietur per problema 8. aut 9. vel potius per ſcholium
problem. 9. maior altitudo C D. Quare, vtin præcedenti problemate dictum
eſt, minor altitudo AB, ex maiore CD, proximè inuenta cognoſcetur; quod eſt
propoſitum.

PORTIONEM altitudinis maioris ex minore altitudine, & minoris
portionem ex maiore, per quadratum percipere.

141. PROBLEMA XXIV.

1. Sit portio A G, maioris altitudinis A B, exquirenda ex minore altitudi-
ne D E; Item portio GF, altitudinis minoris FB, ex ma-
iori altitudine D E. Si altitudo D E, minor eſt reliqua
portione C B, maioris altitudinis, inueſtiganda erit per
problema 20. vel 21. vtraque altitudo maior A B, C B,
ex minori D E, prout videlicet D E, cognita fuerit, aut
incognita. Nam C B, ablata ex A B, notam reliquet
porpoſitam portionem A C. Si verò D E, maior eſt re-
liqua portione F B, ſi nimirum maioris altitudinis por-
tio A F, metienda proponatur: inueſtiganda quidem
erit maior altitudo A B, ex minore D E, perproblema
20. vel 21. At vero minor altitudo F B, ex maiore D E,
per problema 22. vel 23. exploranda erit, prout videli-
cet D E, nota fuerit, autignota. Nam rurſus FB, detracta
ex AB, notam relinquet portionem propoſitam A F.

141.1.

161-01

2. Non ſecus per problema 22. vel 23. indaganda erit vtraque altitudo mi-
nor FB, GB, ex maiore DE, ſi fortè illarum differentia F G, inuenienda ſit.

ALTITVDINEM, cuius baſis impoſita ſit monti, vel alteri cui-
piam altitudini, & vtraque illius extremitas cerni poſſit, etiamſi infi-
mum punctum alterius, cui imponitur, lateat, & eiuſdem puncti in-
fimi diſtantia à loco menſoris cognita non ſit, per quadratum ex val-
le, aut ex plano Horizontis explorare.

142. PROBLEMA XXV.

1. Hvivscemodi altitudo eſt turris ſupra montem poſita, & portio ali-
cuius ædificij inter duas feneſtras, vel duo ſigna, quorum alterum altero ſupe-
rius eſt. Sit igitur ſupra montem B F, altitudo turris A B, propoſita. Ex ali-
quo loco E, in planitie, aut valle, vnde vtrumque turris extremum conſpicia-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer