Volltext: Clavius, Christoph: Geometria practica

134. PROBLEMA XVII.

1. In Plano Horizontis AB, iaceat interuallum C D, in tranſuerſum, pesau-
tem menſoris in E, ita vt longitudo C D, in vtramque partem producta per E,
non tranſeat. Nam quando recta C D, è directo menſoris iacet, inueſtigabitur
ea, per problema 11. Itaque vt tranſuerſum interuallum C D, cognoſcatur, in-
quirenda erit primum vtriuſque extremi puncti C,
D, diſtantia à pede menſoris E, vt Num. 4. proble-
matis 15. traditum eſt, per vnicam ſtationem. Dein-
de angulus C E D, explorandus, quod fiet, ſi vnum
latus quadrati rectæ E C, congruat, & dioptra rectæ
E D. Nam vmbra abſciſſa inter latus illud, ac dio-
ptram oſtendet quantitatem anguli CED, vt in pro-
blemate 1. dictũ eſt: qui quidem acutus erit, ſi alterũ latus vltra rectam E D, exi-
ſtet: rectus verò ſi præcisè rectę E D, congruet: obtuſus denique, ſi citra re-
ctam E D, cadet; quem cognoſcemus, ſi recto angulo adiiciemus reliquum
acutum, qui deprehendetur, vt in pręcedenti problemate docuimus. Quoniam
ergo triangulum habemus C E D, cuius duo latera E C, E D, cognita ſunt, vna
cum angulo comprehenſo E: cognitum quo que erit tertium latus C D, in partibus rectarum E C, ED.

134.1.

158-01
12. triang.
rectil.

Eadem recta C D, cognita erit, ſi in rectis E C, E D, ſeorſum deſcriptis cum
angulo E, inuento ſumantur partes ipſis EC, ED, proportionales, & c. vt Num. 2. pręcedentis problematis factum eſt.

DISTANTIAM alicuius ſigni in Horizonte poſiti à ſummitate turris,
vel muri alicuius, licet ad ipſum ſignum acceſſus non pateat, per qua-
dratum eruere, vbicunque menſor exiſtat.

135. PROBLEMA XVIII.

1. In Horizontis plano punctum A, diſtet à ſummitate D, alicuius altitudi-
nis per rectam A D, quam ſic venabimur. Vbicunque oculus menſoris exiſtat,
nimirum in B, indagentur per problema 15. diſtantię
punctorum A, D, ab oculo menſoris B. Deinde angu-
lus exploretur A B D, vt in problemate 16. do cuimus. Nam ſic habebimus triangulum A B D, cuius duo la-
tera nota ſunt BA, BD, vna cum angulo B. Igitur ter- tium quo que latus AD, cognitum erit.

135.1.

158-02
12. triang.
rectil,

Qvod etiam inuenietur, vt Num. 2. problem. 16. docuimus, ſi in rectis B A,
B D, cum angulo B, ſeorſum ductis ſumentur partes ipſis B A, B D, proportio-
nales, & c.

ALTITVDINEM inacceſſibile [?] m, cuius baſis non videatur; & ad
quam per nullum ſpatium ſecundum rectam lineam accedere poſſit
menſor, autrecedere, vt duæſtationes fieri poſſint, ſed ſolum ad dex-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer