Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ moti ſuper illum tractum terræ exiſtentis. Sienim cauſa eſſet influxus ſtell@-
rum, ſeu ſphærarum mobilium, deberent per totum illum terræ tractum ab
oriente uerſus occidentem, propter continuũ motum ſtellarum, tales leones
naſci, cuius oppoſitum uidemus. Deinde quia in Hungaria ſub latitudine 47. grad. equi velociſſimi procreantur, & validiſſimi, qui in alijs regionibus eiuſ-
dem latitudinis minime producũtur. Denique in Mauritania innumeræ quaſi
ſimiæ generantur: Et multa alia huiuſmodi experime nta adduci poſſent, vt à
vitibus, arboribus, fructibus, & c. qui omnes uarij effectus à cælo duntaxat
quieſcente produci uidentur. Scio philoſophos reſpondere, hanc diuerſitatem
effectum in eodem climate pendere totam ex uaria diſpoſitione terræ: ſed in-
ftant auctores prædicti, cum terra diſponatur varie à uarijs aſpectibus corpo-
rum ſuperiorum, non poterit reddi ſufficiens cauſa, cur in eodem climate ea-
dem non ſit diſpoſitio, quando quidem omnes partes eiuſdem climatis reſpe-
ctu cælorum mobilium eoſdem habeant aſpectus ſucceſſiue. Verum enimue-
ro quidquid dicatur hacde re, hoc certum eſſe debet, ſine magna temeritate
non negari poſſe cælum Empyreum, quod eſt immobile, eo quod iam commu-
nis Theologorum ſchola illud admiſit.

Statvimvs ergo, in vniuerſum eſſe vndecim cælos, decem quidem, ſe-
cundum Aſtronomos, mobiles, unum uero, ex ſententia Theologorum, immo-
bile prorſus. Ratio autem, propter quam decẽ cælos mobiles admittimus, per-
ſpicua erit, quando pertractabimus, quanam induſtria inuenti fuerinr decẽ di-
ſtincti motus. Quam ob rem nunc ad motus cælorum explicandos accedamus.

54.1.

Vndecim
oęli ponen-
di funt.

55. DE MOTIBVS ORBIVM CÆLESTIVM.

Avctores , qui unum duntaxat cælum eſſe credunt, omnem motum
à cęleſti orbe excludunt, quamuis non eodem modo omnes. Quidam enim nul
lum corpus cæleſte moueri aſſerunt, ſed in eodem loco ſemper permanere: Vi
deri tamen nobis moueri ſtellas ab oriente in occidentem (hunc enim motũ
diurnũ, ſaltẽ apparentẽ, nulla ratione negare poſſunt, cum quotidie Solem, & reliqua ſidera oriri, & occidere cernamus) propter motũ terrę, quem, ut aiunt,
habet ab occidẽte in orientẽ. Nam quemadmodum ei, qui in flumine aliquo ce
leri nauis curſu defertur, uidẽtur arbores, domus, & omnia in fluminis ripa po
ſita obuiam uenire, quaſi ipſe prorſus perſtaret immobilis, reliqua autem om-
nia mouerentur: Ita etiam nobis in terra exiſtentibus cõtingit. Quoniam enim
terra nobiſcum mouetur ab occaſu in ortum motu rapidiſſimo, uidemur nos
quieſcere, & ſtellæ in contrariam partem, nempe ab ortu in occaſum, moueri,
cum tamen ipſę omnino ſint immobiles, nos autem moueamur, ut dictum eſt. Verum hæc ſententia nullius prorſus eſt momenti, & omnino ridicula exiſtit. Si enim uera eſſet, perpetuo inter aſtra idem ſitus, ordo, ac diſtantia cerneretur
quod eſt contra omnem experientiam: Planetæ namque continuo inter ſe
uariant & ſitum, & ordinem, diſtantiamq́ue, ut luce clarius conſtat in Sole,
atque Luna, cum hi duo planetæ aliquando ſint quaſi coniuncti, aliquando ue
ro per diametrum oppoſiti: Idemq́ue de cæteris planetis iudicium habeto.

55.1.

Sententia
corum, qui
omnẽ mo-
tũ à cœlis
abſtulerunt
eiuſq́ue cõ
ſutatio.
Sententia
@orum, qui
dicun@ coe-
lum quie-
ſcere, & ſtel
las per ſe
@@ue@i.

Qvidam vero aſſerunt, non ſolum cælum, uerum etiam terram quieſce
re, ſtellas uero per ſeſe moueri, ut aues in aere, ſeu piſces in mari, ab oriẽte in
occidentem Sed quoniam hac ratione non poſſent planetæ duobus ferri mo-
tibus, quod pugnat cum experiẽtia, cum nõ ſolum planetas uideamus ab ortu

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer