Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. fit ſecundũ circulum Zodiacum, qui oblique ſecat, ut ſupra eſt dictum, Aequino
ctiale m circulum, ſecundum quem prior motus cõficitur. Hinc enim fit, ut hic
motu s poſterior obliquus quodammodo ſit, ſi cum priori comparetur.

Sed primus omnes alias ſphæras ſecum impetu ſuo rapit intra
diem, & noctem circa terram ſemel; Illis tamen contra nitentibus: ut
octaua ſphæra in centum annis gradu uno. Hunc ſiquidem motum ſe-
cundum diuidit per medium Zodiacus, ſub quo quilibet ſeptem planeta-
rum ſphæram habet propriam, in qua defertur motu proprio contra cœli
ultimi motum, & in diuerſis ſpacijs temporum ipſum perficit. ut Satur-
nus in 30. annis: Iuppiter in 12. Mars in duobus; Sol in 365. diebus, & ſex horis ferè; Venus & Mercurius ſimiliter ferè cum Sole; Luna uero
in 27. diebus, & octo horis.

52.1.

Cõparatio
duorũ mo-
tuũ ſphæra
rum cœle-
ſtium inter
ſe.
Periodimo
tuum Pla-
netarũ ab
occaſu in
orum.

53. COMMENTARIVS,

Comparat hoc loco prædictos duos motus inter ſe, aſſignans
quoque tempora, ſeu peridos, quibus tales motus abſoluuntur. Inquit igitur,
Primum motum, ſeu primum mobile, quod ſecundum ipſum eſt nonum cœlũ [?] ,
omnes alias ſphæras inferiores ſecũ impetu ſuo rapere intra diem & noctem,
id eſt, intra ſpacium 24. horarum, circa terram ſemel. Vnde talis motus non
ſolum ab Aſtrologis, & philoſophis, uerum etiam à vulgo Diurnus appellari
ſolet, quia uidelicet completur in die naturali, qui complectitur 24. horas, ut
copioſius in 3. cap. explanabitur.

53.1.

Motus diur
nus.

Deinde aſſerit, Inferiores ſphęras omnes, quamuis, uti dictum eſt mo-
do, primo illo motu rapiantur ab oriente in occidentem, contra niti, hoc eſt,
in contrariam partem tendere, nempe ab occidente in orientem, diuerſis ta-
men temporibus. Nam, ut ait, octaua ſphæra, ſeu cœlum ſtellatum in 100. an-
nis unum gradum abſoluit ſuo motu; quod quidem ex ſententia Ptolemæi di-
ctum eſt: Ex quo efficitur, ut totus hic motus ſiniatur in ſpacio 36000. anno-
rum: Quem quidem motum Zodiacus circulus per medium diuidit, ſicut Ae-
quinoctialis illum primum. Nam quemadmodum primus motus ſuper polos
mundi, & per Aequinoctialem circulum efficitur, ita etiam ſecundus motus
ſuper polos Zodiaci, & ſecundum Zodiacum circulum fieri ab Aſtronomis de-
prehenſus eſt.

Sve hoc poſtea Zodiaco quilibet planeta, ait, in ſua propria ſphæra defer-
tur proprio motu contra cœli ultimi motum, puta ab occidente in orientem
Quod non ita intelligas, quaſi ipſi planetæ per ſeſe ſub Zodiaco moueantur,
ſed quod cœli ipſi ſuper polos Zodiaci moueantur, atque hac ratione ſecum de
ferant planetas ſemper ſub Zodiaco exiſtentes; & hoc in diuerſis temporibus,
ut perſpicue ipſe exponit, & nos uberibus paulo infra exponemus.

Qva in re licet hanc cęleſtium motuum harmoniam contemplari, ut quo
ſphæra aliqua propinquior fuerit primo mobili, ſeu primo illi motui rapidiſſi
mo, eo minus ei contra nitatur, tardiuſque proprio ſuo motu ab occidente in
orientem feratur: quo uero remotior, eo magis contra nitatur, uelociuſque
ſuũ motum abſoluat, quamuis nulla certa ſeruetur proportio in hac tardita

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer