Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. ſecũdum eius doctrinam planetæ ſemper inæqualem à terra habeãt diſtantia,
ut pater ex poſitione terræ extra centrum mundi in tertio cælo. Solũ hoc ex
eius poſitione colligitur, non eſſe certum omnino, talem eſſe conſtitutionẽ Ec
centricorum & Epicyclorum, qualem Ptolemæus facit: quan doquidem multa
φοινόμενα poſſunt alia uia defendi. Neque uero nos in hac qu ęſtione aliud cõ
tendimus lectori perſuadere, quàm planetas non ferri æquali ſemper diſtãtia
a terra: atq; adeo uel eſſe in cælis orbes Eccentricos, & Epicyclos eo ordine,
quo eos poſuit Ptolemæus, uel certe aliquam horũ effectuũ ponendã eſſe cau-
ſam æquiualẽtẽ Eccẽtricis, & Epicyclis. Quod ſi poſitio Copernici nihil falſi,
& abſurdi inuolueret, dubiũ ſane eſſet, utri opinioni, Ptolemæine, an Coper-
nici potius, (quod attinet ad huiuſmodi φοινόμενα tuenda) adhęrendum eſ-
ſet. Sed quoniam multa abſurda, & erronea in Copernici poſitione continen-
tur, ut quod terra nõ ſit in medio Firmamẽti, moueaturq́; triplici motu, quod
qua ratione fieri poſſit, uix in@elligo, cum ſecũdum philoſophos uni corpori
ſimplici unus debeatur motus; [?] & quod Sol in cẽtro mundi ſtatuatur, ſitq; om-
nis motus expers. quæ omnia cum communi doctrina philoſophorũ, & Aſtro-
nomorum pugnant, & uidenturijs, quæ ſacræ literæ pleriſque locis docent, cõ
tradicere, ut copioſius cap. 1. pertractauimus: Idcirco anteponẽda uidetur opi
nio Ptolemæi huic Copernici inuentioni. Ex quibus omnibus liquet, tam eſſe
probabile, dari eccentricos orbes, & Epicyclos, quàm probabile eſt, dari octo,
aut decem cælos mobiles, cum tam cælorum numerus, quàm dicti orbes ex
φοινόμενοις, & motibus inuenti ſint ab Aſtronomis.

358.1.

@ræcipuu@
in hac quæ
ftione pro-
poſitum
quod ſit.
Abſur@a.
quæ ſequun
tur poſitio-
nem Cope@
nici.

Iam uero ex eo, quod Ptolemæus tam per Epicyclum, quam per Eccen-
tricum φοινόμενα Solis tuetur, ſolum colligitur, incertum eſſe, an in Eccentri
co, an in Epicyclo Sol feratur: Sed utrumuis dicatur, perſpicuum eſt, Solem in-
ęqualiter a terra diſtare, & minime in orbe cõcentrico ferri, quod ſatis nobis
eſt, ut diximus. Potius tamen Ptolemæus elegit Eccentricum orbem in Sole,
propterea quod centrum terræ ambit, & circundat. Sed proponamus iam argu
menta Auerrois, eiusq́; ſectatorum, eaq́. refellamus, ut hinc quoque appareat,
Eccentricos, & Epicyclos non eſſe monſtra, aut portenta, nihilq́; omnino phi-
loſophiæ naturali repugnare, ut falſo aduerſarij putant.

358.1.

Argumenta
aduerſus Ec
centricos,
& Epicyclos
1. obiectio.

Primvm igitur aduerſarij cum Auerroe ita argumentatur. Ex Ariſtote
lis ſententia in lib. de cælo, motus ſimplex eſt triplex, a medio, ad medium, & circa medium: quorum priores duo elementis congruunt, poſterior autem cor
poribus cæleſtibus. Sed ſi darentur Eccentrici, & Epicycli, moueretur aliquod
corpus cæleſte ad medium, & a medio, cum eorum una pars magis ad terram
accedat, & altera minus. Cum ergo hoc ſit abſurdum, quòd corpora cæle-
ſtia neque grauia ſint, neque leuia, ut naturalem propenſionem habere poſ-
ſint ad motum ad medium, & a medio: non dabuntur orbes Eccentrici, & Epicycli.

2. Corpvs cæleſte, auctore Ariſtotele, eſt perfecte ſphæricum. Sed or-
bes Eccenttici ſecundum quid circunſtantes Eccentricum ſimpliciter, perfecte
ſphærici non ſunt, cum ex una parte craſſiores ſint, & ex altera tenuiores. Er-
go non ſunt concedendi.

358.1.

2. obiectio.

3. SI darentur orbes Eccentrici ſecundum quid, non poſſent moueri ſine
penetratione, aut ſciſſione cælorum, cum craſſior pars unius ingredi debeat
partem eiuſdem tenuiorem. Pari ratione, ſubintrante ſubtiliori parte locum
craſſioris, dabitur aut uacuum, cum pars tenuior explere nequeat locum craſ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer