Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in IIII. Cap. Sphæræ centrici, quàm in oppoſito Augis. Immerſus igitur erit intra craſſitiem Eccen
trici Epicyclus, ad cuius motũ planeta reuoluatur. Ita enim nullo labore præ-
dictæ diuerſitatis cauſam reddemus. Sit enim Zodiacus, cui cẽtrum idem cum
centro mundi ſit A; Eccentricus uero deferens planetam ſit BCDE, cuius cen-
trum F, à mundi centro diuerſum; Aux Eccentrici ſit B, & oppoſitum Augis D. Quod ſi Luna v. g. ſolum in hoc Eccen-
trico moueretur, proculdubio in Au-
ge B, remotiſſima ſemper à nobis cer-
neretur, & minima: In oppoſito ue-
ro Augis D, propinquiſſima nobis, & maxima perpetuo appareret. Cuius
contrarium accidere deprehenſum eſt
ab Aſtronomis. At poſito Epicyclo
G H I, in quo planeta affigatur in
pancto G, uel I, liquido conſtat, Lu-
nam, (quod de alijs etiam planetis in
telligas.) quamuis in Auge Eccen-
trici, vel oppoſito Augis extiterit, ta-
men quia tunc reperitur v. g. in Epicy-
clo ad punctum G, remotiorem à no-
bis apparere, quàm cum in Epicyclo
ad punctum I, extiterit. Sed dicet for-
taſſe aliquis, fruſtra conceſſos eſſe Ec-
centricos, ſi per Epicyclum tueri poſſumus, planetas modoà terra eſſe remo-
tiores, modo minus diſtantes. Cui reſpondendum eſt, quemadmodum per ſo-
lum Eccentricum hęc apparentia defendi non poteſt, ut diximus, ita quoque
eandem per ſolum Epicyclum defendi non poſſe. Compertum namque eſt
à Mathematicis, Lunam v. g. exiſtentem in puncto Epicycli G, à terra remotiſ-
ſimo, non ſemper eandem à terra habuiſſe diſtantiam, neque eiuſdem ſemper
apparuiſſe magnitudinis. Quod idem accidere cognouerunt, dum Luna in
puncto Epicycli I, terræ proximo exiſtebat. Idemque in alijs planetis obſer-
uarunt. Neceſſe igitur eſt, Epicyclum deferri in orbe Eccentrico, non autem
in concentrico, ut tanta diuerſitas locum inueniat. Quare non fruſtra in pla-
netis, præter Epicyclum, Eccentricus conſtituitur, cum vterque orbis neceſſa-
rius ſit, ut præd@ctam apparentiam tueamur. Vidi ego certe paucis annis ela-
pſis Martem tanta magnitudine, ut duplo tunc maior cœlo ſereniſſimo appa-
reret, quàm alio tempore, & multi mirarentur exiſtimantes, nouum in cœlo ſy
dus effulſiſſe. Quod idcirco dixerim, ut ſtudioſus lector videat, tam illuſtrem
eſſe hanc apparentiam de magnitudine planetarum, quæ ſine Eccentricis & Epicyclis defendi non poteſt, ut ſponte ſeſe oculis noſtris interdum obijciat ſi-
ne miniſterio inſtrumentorum.

358.1.

I
Apparentia
probans da
ri Epicy-
elos.
480-01

II. Omnes planetæ, præter Solem, exiſtentes in Auge Eccentrici, quã-
uis ex ſe ibi tardius moueantur reſpectu centri terrę, ut ſupra de Sole eſt di-
ctum, tamen aliam adhuc ibi deprehenſi ſunt habere irregularitatem. Nam Lu-
na v. g. aliquando uelocius in Auge, aliquando tardius uiſa eſt moueri. Idem-
que in Augis oppoſito compertum eſt: ita ut Luna aliquando in Zodiaco per-
currat uno die ferme grad. 15. alio uero die tantum grad. 11. Quod quidem
ficut per ſolum Eccentricum defendi nequit, (alias namque eadem apparentia

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer