Volltext: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

V. Spatium terreſtre a principio primi climatis ad ſinem uſq; ſeptimi, pro-
cedendo ſemper directe ab Aequatore uerſus polũ, continere mill aria 2142. vt conſtat ex dictis.

Qvamvis vero apud antiquos conſtituta ſint duntaxat ſeptem prædicta
climata, tamen à recentioribus nunc multo plura conſtituuntur. Non enim
verum eſt, quod auctor hoc loco, ait ſolum partem quandam vnius Quadrã-
tis terræ eſſe habitabilem, quoniam cõpertum eſt iam, totum mare eſſe per-
miſtum cum terra, ita ut vbique reperiantur vel continentes, vel inſulæ, ver-
ſus quamcunque partem in Oceano nauigatio inſtituatur, neque vllã regio-
nem eſſe tam calidam, frigidamve, in qua degere homines non poſſint: immo
vbiuis locorum reperiuntur & homines, & alia animalia habitare. Adde quòd
non eſt neceſſarium ad conſtitutionem Climatum, omnes terræ partes habita
biles eſſe, ſed ſatis eſt, certam quandam obſeruare rationem in augmento ma-
ximorum dierum in varijs eleuationibus poli. Itaque Aſtronomi ſecuti Pto-
lemæum in Diſt. 2. cap. 6. deſcribunt in ſuperficiæ terræ circulos parallelos,
ab Aequatore verſus polum Arcticũ procedendo, tanto ſpatio inter ſe diftan-
tes, quantum requiritur, ut maxima dies unius differat quadrante vnius ho-
ræ à maxima die alterius paralleli proxime ſequentis. Ex quo ſequitur, tres
huiuſmodi parallelos ſpatium terræ continere, quod Clima dicitur. Nam ſi
ab vno parallelo ad tertium procedas, inuenies diem maximum uariatum fuiſ
ſe per ſemihoram. Parallelus autem medius triũ dicitur parallelus per me-
dium climatis, non quòd clima ab ipſo bifariam diuidatur; hoc enim falſum
eſt, cum maiorem partem climatis auferat uerſus Aequatorem, & minorem
uerſus polum, ut dictum eſt; ſed quod ſpatium temporis, quo maxima dies in
initio climatis differt à maxima die in fine eiuſdem, nempe ſemihoram, diui-
dat in duos quadrantes vnius horæ æquales.

354.1.

Maiorem
eſſe partem
terræ habi-
tabilis, quã
ab auctore
ponitur.
Paralleli in
terra quan-
to ſpatio à
Ptolemæo,
& alijs A-
ſtronomis
deſcribãtur

Hac ratione recentiores conſtituunt climata 23. incipiendo à primo cli-
mate antiquorum, & verſus polum Arcticum procedendo, donec maximum
diem inueniant comprehendere 24. horas, vt ex ſequenti tabula conſtabit, in
qua continentur etiam omnes paralleli, & dies maximi omnium parallelorũ,
altitudinesq́. poli, hoc eſt, quantum recedunt ab Aequatore. Item quot gra-
dus Clima quodlibet conſtituant ab Aequatore verſus polum: Vnde facile
inuenientur milliaria, quæ clima continet, tribuendo ſingulis gradibus mil-
liaria 62 {1/2}. iuxta Ptolemæum.

354.1.

Recentio-
res 23. clima
ta cõſtituũt

Porro ijdem hi paralleli, & climata intelligẽda ſunt in altero hemiſphæ
rio ab Aequatore verſus polum Antarcticum, ita tamen, ut contraria nomina
ſortiantur. Verbi gratia, Quintum clima Auſtrię dicatur Oppoſitum cli ma-
ti per Romam, & c.

Ex dictis facile intelligitur, quid interſit inter clima, & Zonam. Nam Zo-
na dicitur ſpatium terræ inter duos Tropicos, vel inter alterutrum Tropico-
rum, & uicinum circulum polarem, uel inter alterutrum circulorum polariũ,-
& proximum mundi polum interpoſitum: Qua ratione quinque Zonæ repe-
riuntur, quarum duæ frigidæ dicuntur, & vna torrida, & duæ temperatæ inter
torridam, & frigidas. At vero Clima complectitur ſpatium terræ, in quo ac-
cidit uarietas maximę diei per ſemihoram; Ex quo fit, in una Zona plura poſ-
ſe climata contineri.

354.1.

Quomodo
difſerãt Zo-
na, & Cli-
ma.

Si quis uberius deſideret cognoſcere proprietate omnium parallelorum
legat cap. 6. Dict. 2. Ptolemæi.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer