Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

## Clima- \\ ta. # ## Maxima \\ dies. # ## Altitudo \\ Poli. # Millia- \\ ria. # Denominationes \\ Climatum.
# # H. # M. # G. # M.
# Initium # 15 # 15 # 43 # 30
VI. # Medium # 15 # 30 # 45 # 24 # 212 # Per Boriſthenẽ flu \\ men Sarmatiæ.
# Finis # 15 # 45 # 47 # 15
# Initium # 15 # 45 # 47 # 15
VII. # Medium # 16 # 0 # 48 # 40 # 185 # Per Alphæos mõ- \\ tes Sermatiæ.
# Finis # 16 # 15 # 50 # 30

Omnis itaque inter terminum initialem Climatum, & finalem
eorundem diuerſitas eſt trium horarum, & dimidiæ; Et ex eleuatione po-
li ſupra Horizontem 37. gr. & 45. min. Sic igitur patet uniuſcuiuſque
climatis latitudo à principio ipſius uerſus Aequinoctialem uſque in finem
eiuſdem uerſus polum Arcticum; Et quod primi Climatis latitudo eſt ma
ior latitudine ſecundi, & ſic deinceps. Longitudo autem climatis poteſt
appellari linea ducta ab oriente in occidentem, æquiſtans Aequinoctiali. Vnde longitudo primi Climatis eſt maior longitudine ſecundi, & ſic dein-
ceps, quod cõtingit propter anguſtiam ſphæræ. Spatium quoque inter prin-
cipium primi Climatis, & finem ſeptimi eſt 2142. milliariorum.

353.1.

Diuerſitas
quoad ho-
ras, & alti-
tudinẽ poli
in ſeptem
climatibus
& alię nõ-
nullæ com-
parationes
inter illa.

354. COMMENTARIVS.

Colligit quinque ex ijs, quæ dicta ſunt.

I. Differentiam inter maximum diem primi climatis in principio, & maxi
mum diem ſeptimi climatis in fine eſſe Hor. 3. min. 30.

II. Exceſſum altitudiuis poli in extremo ſeptimi climatis ſupra altitudinẽ
poli initio primi climatis comprehendere grad. 37. min. 45. Quæ perſpicua
ſunt ex dictis, & tabula præmiſſa.

III. Latitudinem primi climatis eſſe maiorem latitudine ſecundi, & ſecũ
di latitudinẽ maiorem, quam tertij, & c. ut cernitur in prædicta tabula. Quod
autem mutatio unius ſemihoræ in quãtitate maximæ diei minus ſpatium re
quirat in regione magis ſeptentrionali, quàm in magis Auſtrali, non eſt huius
loci demonſtrare: Demonſtratur aut id elegantiſſime à Petro Nonio Luſita
no in quadam appendice huius ſphæræ, quam nos in ijs, quæ ad primum Mo
bile ſpectant, clariorem reddemus; ubi oſtendit, maius incrementum ſuſcipe-
re dies, ſi tribus v. g. gradibus ad polum accedatur, quàm decrementum, ſi toti
dem gradibus ad Aequatorem accedatur.

IIII. Longitudinem primi climatis ab ortu in occaſum eſſe maiorem lon-
gitudine ſec@ndi, & ſecundi longitudinem maiorem, quàm tertij, & c. quod
quidem accidit, vt ait, quia iuxta polum conſtringitur quodammodo ſphæ-
ra, ut con@at in parallelis circulis, qui minores ſunt prope polos, quàm iuxta
Aequatorem.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer