Volltext: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

In ſitu autem noſtro nunquam occidunt illœ ſtellę. Vnde Virgilius.

Hic vertex nobis ſemper ſublimis, at illum
Sub pedibus ſtyx atra videt, maneſq́; profundi.

Et Lucanus

Axis inocciduus gemina clariſsimus Arcto.

Item Virgilius in Georg. ſic inquit.

Arctos O ceani metuentes æquore tingi.

342. COMMENTARIVS.

AGit in tertia hac capitis parte de quibuſdam ptoprietatibus eo-
rum, qui in uariis terræ locis habitant, nec non de quibuſdam di-
uerſitatibus dierum, ac noctium artificialium. Sunt autem ſeptem
loca terræ, quorum proprietates explicat, quoniam ſeptem modis
uariari poteſt uertex capitis, procedendo ab Aequatore uerſus al-
terutrum polorum. Primus locus eſt eorum, quorum Zenith in Aequinoctia-
li circulo conſtituitur. Atque his ſex proprietatibus aſsignar.

342.1.

Septem mo
dis variari
põt Zenith
ab Aequato
re verſus al
terutrũ po-
lorum.

I. Bis in anno tranſit Sol per eorum Zenith, ſemel in principio ♈, exiſtens,
& iterum in principio ♎.

II. Habent quatuor Solſtitia in anno, duo alta, quando uidelicet Sol eſt
in Aequino ctiali circulo, quia tunc maxime ad eorum Zenith accedit Sol, ſi-
cut & nobis Solſtitium altum appellari ſolet Solſtitium æſtiuum, quod al-
tiſſimus tunc Sol ſit in meridie ſupra Horizontem: Habent quoque duo Sol-
ſtitiàima, quando uidelicet Sol eſt in Tropicis, quoniam tunc maxime re-
mouetur Sol ab eorum uertice capitis, ſicut & nos ſolemus Solſtitium bru-
male appellare imum, quia longiſſime tunc à nobis Sol recedit. Quod ſi
proprie ſumamus Solſtitiu@, nempe pro conuerſione Solis, cum Sol non
uidetur mutare declinationem ſuam ab Aequatore, habebunt tantum duo
Solſtitia ima, Sole exiſtente in Tropicis, quorum unum nobis altum eſt, & alterum imum. Carmina autem Lucani adducta ad comprobandum duo alta
Solſtitia non ſunt ad rem, cum circulus alti Solſtitiiu ocetur à Lucano Tro-
picus ♋, ut ſupra diximus, cum de ortu & occaſu ſignorum in ſphæra recta
agerem us.

III. Habent perpetuo Aequin octium.

IIII. Habent duas ęſtates in anno, totidemq́. hyemes, ſi uidelicet ęſtas
dicat exceſſum caloris, hyems uero caloris remiſsienem; Aeſtates quidem, So-
le exiſtente in Aequatore, hyemes uero, eodem tenente puncta Tropica. Vn-
de inquit Alphraganus diff. 6. quod noſtra æſtas, & hyems ſunt illius unius eiuſ
demq. complexionis, quia noſtra æſtas eſt illis quoque hyems. Eadem ratione
poſſemus dicere, quod habent duplex Ver, & duplicem Autumnum, in tempo
ribus nimirum mediis inter ęſtates, at que hyemes.

V. habent quatuor differentias umbrarum, unam occidentẽ uerſus, quan-
do Sol exoritur; alteram orientem uerſus occidente Sole; tertiam in meridie
uerſus Auſtrum, dum Sol eſt in ſignis Septentrionalibus; quartam in meridie
Septentrionem uerſus, Sole tenente ſigna Auſtralis: Sole uero exiſtente in
Æquatore, nullam efficiunt umbram in meridie.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer