Volltext: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. oriri dicuntur, & occidere oblique@ſex vero hæc, ♑, ♒, ♓, ♈, ♉, ♊, obliqu e
oriri, & occidere recte, excipienda eſt ſphæra obliqua, in qua altitudo poli
comp@ehendit plures gradus quam 66 {1/2}. Nam ibi quædam ſigna nullo modo
oriuntur: Excipienda eſt quoque ſphæra obliqua, in qua poli eleuatio minor
eſt, quàm grad. 10. vt ſupra diximus. Ibi enim hæcregula vera non eſt, niſi in-
telligamus omnes arcus, qui initium ſumunt à principio ♋, vſque ad finem
♐, oriri recte, arcus vero, qui incipiunt à primo puncto ♑, vſque ad finem ♊,
oriri oblique: quod quidem eſt veriſſimum.

332.1.

Quom odo
verum eſſe
poſsit, in
omni ſphæ-
ra obliqua
ſex ſigna o-
riri recte, &
ſex obliquę.

EX his colligitur, quòd, cum hora Naturalis ſit ſpatium temporis, in
quo medietas ſigni peroritur, in qualibet die artificiali, ſimiliter & in no-
cte ſunt duodecim horæ Naturales.

333. COMMENTARIVS.

Ex eo, quòd quolibet die anni ſiue breui, ſiue longo, ſex ſigna oriuntur,
& ſex occidunt, colligit, tam in die, quàm in nocte quacunque reperiri 12. ho-
ras Naturales. Eſt enim hora Naturalis, vt inquit, ſpatium tẽporis, quo medie-
tas cuiuſlibet ſigni exoritur. Quod vt planius fiat, dicenda erunt pauca de ho-
ris. Sunt igitur duo genera horarum. Quædam dicuntur æquales, ſiue æqui-
noctiales: quædam vero appellantur inæquales, temporariæ, naturales, vel Pla-
netariæ. Hora æqualis eſt vigeſima quarta pars diei naturalis. Vnde ſicut to-
ta dies naturalis continet 360. grad. Aequatoris, ita quoque vna hora æqualis
complectitur grad. 15. Aèquatoris. Nam ex integra Aequatoris reuolutione
efficitur dies Naturalis, vt dictum eſt, & ex aſcenſione grad. 15. Aequatoris
hora conſtituitur. Omittimus enim nunc modicum illum exceſſum, qui addi
deberet, propter motũ Solis, quoniam inſenſibilis eſt. Dicuntur huiuſmodi ho-
ræ æquales, quia ſemper eiuſdẽ ſunt magnitudinis toto anni ſpatio, eo qu òd
ſint vigeſimæ quartę partes diei Naturalis, qui ſemper idẽ eſt ſenſibiliter. Di-
cuntur quoque ęquino ctiales, eo quòd ad vniformen motum Aequinoctialis
circuli referantur. Hora vero inęqualis duplex eſt. Quędam enim eſt ſpatium
temporis, quo medietas ſigni peroritur, de qua auctor noſter eſt locutus, quo
pacto tam in die artificiali, quàm in nocte conſtituuntur 12. horę & inter ſe
inęquales, & horis alterius diei, noctiſve, quia non omnes medietates ſigno-
rum ęqualiter aſcendunt, vt ex dictis conſtat: Quędam vero eſt duodecima
pars cuiuſlibet diei artificialis, vel noctis: Qua ratione horę vnius diei erunt
inter ſe ęquales, inęquales tamen horis alterius diei, niſi hęc dies illi ſit ęqua-
lis. Idem dices de horis 12. nocturnis. Solum in ęquinoctijs congruunt hę ho-
rę ęquino ctialibus horis tam in die, quàm in nocte, quia tunc etiam dies arti-
ficialis continet 12. horas ęquinoctiales, totidemque nox. Ex his perſpicuum
eſt, cur iſtę horę dicantur inęquales. Vocantur quoque temporales, quia ſecun
dum variationem temporum, nempe dierum, & noctium, ipſę quoque varian-
tur. Dicuntur denique Naturales, quia Natura magiſtra homines didicerunt,
per tales horas diſtingui dominia Planetarum, pręſertim ſi de horis inęquali-
bus primi generis loquamur. Quamobrem ſunt etiam Planetarię dictę: per has
etenim 24. horas diei, & noctis dominantur Planetę ſuo ordine, vt ſupra dixi-
mus, cum de ordine Pla netarum ageremus.

333.1.

Hora Nàtu
ralis quid.
Horarum
diuiſio.
Horæ ęqua-
les, vel ęqu@
noctiales
quæ, & cur
ſic dicãtur.
Horarũ in.
ęqualium
duo gene-
ra.
Horæ inæ-
quales cur
dicãtur tẽ-
porales Na
turales, &
Planetariæ.
Qua arte
quantitas
horarũ inæ
qualiũ co-
gnoſcatur.

Cognoscetvr quantitas cuiuslibet horę inęqualis prioris generis,
ſi aſcenſiones inueniantur medietatum omnium ſignorum, eęque ad horas

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer