Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

233. IIII.

Patalleli
circuli in-
dicãt æqua
litatem die
rum & no-
ctiũ in ſphę
ra recta, in
æqualitatẽ
uero in ob
liqua.

Paralleli circuli, quos deſcribit Sol ad motum primi mobilis, nu-
mero 182. fere, vt in 3. cap. dicemus, cauſam aperiunt perpetuæ æqualitatis die
rum & noctium in ſphæra recta, inæqualita tis uero eorundem dierum & no-
ctium, in ſphæra obliqua.

234. V.

Paralleli per Verticalia puncta omnium locorum incedentes pro-
ponunt ob oculos per totum circuitum cœli limites latitudinum ciuitatum,
& in eiſdem longitudines locorum numerantur ab occaſu in ortum, vt dictum
eſt ſupra.

234.1.

Parelleli
circuli de-
terminant
latitudines
locorum, &
in illis nu-
merantur
longitudi-
nes.

235. VI.

Paralleli , quos planetæ, uel ſtellæ fixæ motu diurno ab ortu in
occaſum deſcribunt, terminos pręfigunt declinationum omnium aſtrorum ab
Aequatore; Quos vero delineant ab occaſu in ortum reſpectu Eclipticæ, latitu
dinum ab Ecliptica fines deſignant.

236. VII.

Paralleli
circuli indi
cant decli-
nationes
ſtellarũ, &
altitudines

Circvli paralleli magnum uſum habent apud Coſmographos. Nam
per illos in terra diſiungunt ſpatia tanto interuallo, ut maximi dies artificia-
les ſeſe mutuo ſuperent quadrante unius horæ. Atque per eoſdem varia clima
ta conſtituuntur, vt ex 3. cap. parebit.

Paralleli
circuli in
uſu ſunt a-
pud Coſmo
graphos.

237. DE QVINQVE ZONIS.

AEQ VINOCTI ALIS cum quatuor circulis minori-
bus dicuntur quinque paralleli, quaſi æquidiſtantes: non quia
quantum primus diſtat à ſecundo, tantum ſecund{us} diſtet à
tertio, quia hoc falſum eſt, ſicut iam patuit; Sed, quia qui-
libet duo circuli per ſe ſumpti ſecundum quamlibet ſui partem æquidi-
ſtant ab inuicem; & dicuntur parallel{us} Aequinoctialis, parallelus Sol-
ſtitij ęſtiualis, parallelus Solſtitij hyemalis, & parallel{us} Arctic{us}, & parallel{us} Antarcticus.

237.1.

Quinque
paralleli in
ſphæra qui
ſint.
Quatuor
paralleli
minoras di
ſtinguunt
in cœlo &
terra quin-
que zonas.

NOT ANDVM etiam, quod quatuor paralleli minores, ſcilicet
duo Tropici, & parallel{us} Arctic{us}, & parallel{us} Antarcticus, diſtin-
guunt in cœlo quinque Zonas, ſiue regiones. Vnde Virgilius in 1. Georg.

Quinque tenent cœlum Zonæ, quarum una coruſco
Semper Sole rubens, & torrida ſemper ab igne. Quam circum extremæ dextra, læuaq́ue trahuntur
Cærulea glacie concretæ, atque imbribus atris. Has inter, mediamque duæ mortalibus ægris
Munere conceſſæ Diuum, & via ſecta per ambas,
Obliquus qua ſe ſignorum verteret ordo,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer