Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment in II. Cap. Sphæræ lis declinationem, ſiue ad arcum eiuſdem Coluri, qui intercipitur inter cir-
culum Arcticum, & polum mundi Arcticum, qui etiam arcus ęqualis eſt
maximę Solis declinationi. Cum enim Colurus iſte, ſicut alij circuli in-
ſphęra, ſit 360. grad. quarta eius erit 90. grad. Cum igitur maxima So-
lis declinatio ſecundum Ptolemæum ſit 23. grad. & 51. minutorum, & totidem graduum ſit arcus, qui eſt inter circulum Arcticum, & polum
mundi Arcticum, ſi iſta duo ſimul iuncta, quæ fere faciunt 48. gradus,
ſubtrahantur à 90. reſiduum erunt 42. gradus, quantus eſt arcus Coluri,
qui eſt inter primum punctum Cancri, & circulum Arcticũ: Et ſic patet,
quòd ille arcus fere duplus eſt ad maximam Solis declinationem.

227. COMMENTARIVS.

Colligit ex ijs, quæ dicta ſunt, arcum Coluri interceptum inter Tro-
picum ♋, & circulum Arcticum, duplum fere eſſe maximæ declinationis
Solis, ſiue diſtantiæ poli zodiaci a polo mundi. Cum enim, iuxta Ptolemæi
ſententiam, maxima Solis declinatio ſit grad. 23. min. 51. erit arcus ille ferme
grad. 42. Iuxta tamen communem ſententiam hoc tempore maxima declina-
tio Solis eſt grad. 23. min. 30. Arcus autem dictus grad. 43.

228. DE CIRCVLO LACTEO.

Porro quia præter hos decem ſphæræ circulos Proclus etiam agit de cir
culo lacteo, qui & Galaxia dicitur, non abs re erit, paucis explicare hoc loco,
quidnam ſit circulus lacteus, & per quas conſtellationes in cœlo incedat. Cir-
culus igitur lacteus eſt maximus in cœlo latitudinem, & ſplendõ [?] rem habens
varium, ita ut in una parte maiorem habeat latitudinem, quã in alia; Itẽ ma-
iorem candorem in una parte, quàm in alia, incedens per Geminos, & Sagitta
rium, ut copioſiſſime explicat Ptolemæus Dict. 8. cap. 2. Candor vero eius, a
quo lactei nomen habet, prouenit, ut nonnullis placet, ex multitudine nimia
ſtellarum exiguarum, quæ in ipſo continentur, & ad noſtrũ uiſum diſtincte nõ
perueniunt, ſicut cæteræ ſtellæ. Ego tamen cum alijs probabilius exiſtimo, La
cteum circulum eſſe partem Firmamenti continua, & denſiorem alijs partibus
cœli, ita ut lumen Solis recipere poſſit, non tamen ſicut aliæ ſtellæ, quæ ſunt
partes Firmamenti multo denſiores, & inter ſe diſtantes; quid quid fabulentur
Poetæ de lacte Iunonis, & combuſtione, quam Sol effecit. Itaque lacteus cir-
culus uere exiſtit in Firmamento, non autem in regione aeris, ut Ariſtoteles
uolebat. Nã hac ratione nõ cerneretur in quacunq; orbis terreni parte tran-
ſire præciſe per eaſdem ſtellas Firmamenti, quemadmodum neq; Cometa, qui
in aere exiſtit, in omnibus regionibus ſub eadem ſtella fixa conſpicitur, quod
falſum eſt. Incedit enim lacteus circulus perpetuo, ut uidere eſt apud Pt [?] ole-
mæum loco citato, & experientia docet, per Caſſiopeiam, Cygnum, Aquilam
volantem, ſagittam Sagittarij, & caudam Scorpij, Centaurum, Argonauem,
pedes Geminorum, Heniochum, ſiue Aurigam, & Perſeum, ut clariſſime con-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer