Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. qui tranſit per punctum Verticale Romæ, cuius declinatio ponatur grad. 41. Multiplico ſinum complementi huius declinationis, hoc eſt, ſinum 48. grad. videlicet 74314. per 360. productumq; numerũ 2753040. partior per 100000. ſinum totum, & inuenio gradus 267 {1/2}. fere. Habebit igitur Aequator ad pa-
rallelum, qui per uerticem Romæ incedit, uel etiam unus gradus Aequatoris
ad unũ gradum dicti paralleli, proportionem, quam 360. grad. ad grad. 267 {1/2}. fere, hoc eſt, fere ſeſquitertiam, qualis eſt 4. ad 3. & c.

225.1.

proportio
circuli ma-
@ imi ad nõ
maximum
qua ratione
ex ſinubus
@ognoſca-
tur.

QVANTA eſt etiam maxima Solis declinatio, ſe [?] ilicet ab Aequi
noctiali, tanta eſt diſtantia poli mundi à polo Zodiaci, quod ſic patet. Su
matur Colurus diſtinguens Solſtitia, quitranſit per polos mundi, & per
polos Zodiaci Cum igitur omnes quartæ unius, & eiuſdem circuli inter
ſe ſint æquales, quarta huius Coluri, quę eſt ab Aequinoctiali uſque ad
polum mundi, erit æqualis quartæ eiuſdem Coluri, quæ eſt à primo puncto
Cancri uſque ad polum Zodiaci. Igitur ab illis ęqualibus dempto commu-
ni arcu, qui eſt à primo puncto Cancri uſque ad polum mundi, reſidua
erunt æqualia, ſcilicet maxima Solis declinatio, & diſtantia poli mundi
à polo Zodiaci.

225.1.

Diſtanti@
poli zodia-
ci à polo
mũ di æqua
lis eſt maxi
mæ Solis
declinati@-
ni.

226. COMMENTARIVS.

Probat , tanto ſpatio polos Zo-
diaci à polis mundi recedere, quanta eſt
utrauis maxima declinatio Solis: Quod
quidem demonſtrat eodem modo, quo nos
idem oſtendimus in 6. officio Colurorum,
ut perſpicuũ eſt in hac figura, in qua cir-
culus A B C D, eſt Colurus Solſtitiorum; A B, quarta ab Aequinoctiali A C, vſque
ad mundi polum B; E K, quarta à primo
puncto ♋, vſque ad polum Zodiaci K; A E, maxima Solis declinatio; B K, di-
ſtantia poli mundi a polo Zodiaci, & c.

226.1.

341-01
Quomodo
intelligen-
dũ ſit, diſtã
tiam polo-
rũ zodiaci
à polis mũ
d@ ęqualem
eſſe maxi-
mæ declina
tioni Solis.

Qvoniam vero ſupra diximus, maxi-
mam Solis declinationem uariari propter
motum trepidationis octauæ ſphæræ, efficitur, vt hæc ratio tantum conclu-
dat, maximam declinationem Eclipticæ nonæ ſphæræ æqualem eſſe diſtantiæ
polorum Eclipticæ eiuſdem ſphæræ a polis mundi, quoniam hæc ſphæra mo-
tu trepidationis non citetur. Non enim declinatio maxima Solis, cum va-
rietur, æqualis eſſe poterit diſtantiæ poli Zodiaci a polo mundi, quæ in nona
ſphæra ſumitur, permanetq́ue ſemper eadem.

226.1.

Quãtus ſit
arcus Colu
ri inter tro
picum Ca@
cri, & circu
lum arcti-
cum.

CVM autem circulus Arcticus ſecundum quamlibet ſui partem
æque diſtet à polo mũdi, patet, quòd illa pars Coluri, quę eſt inter primum
punctum Cancri, & circulum Arcticum, fere eſt dupla ad maximam So-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer