Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

225. COMMENTARIS.

Explicat hic duos circulos polares: Arcticum ſcilicet, & Antarcticum,
qui deſcribuntur motu primi mobilis à poli Zodiaci circa polos mundi. Vn-
de quoniam diſtantia polorum Zodiaci à polismundi æqualis eſt maximæ
Solis declinationi, vt paulo ſuperius demonſtrauimus, efficitur, ut uterque
circulus polaris tantum abſit à polis mundi, (Arcticus quidem à polo Arcti-
cto, Antarcticus uero ab Antarctico) quantum ab Æquatore reced unt duo
Tropici, nimirum grad. 23. Min. 30.

225.1.

Circuli po-
lares ꝗ ſin@.
Polares cir-
culi quan-
tum à polis
mundi ab
ſint.

Graeci , vt videre licet apud Proclum, & Cleomedem, multo aliter in-
telligunt duos circulos polares. Non enim cum Latinis circulos polares ap-
pellant eos, qui à Zodiaci polis deſcribũtur, ſed apud ipſos duo circuli dicun
tur polares, quorũ alter eſt maximus parallelorũ ſemper apparentiũ, alter ue-
ro maximus ſemper deliteſcentiũ de quibus in officio 7. Horizontis egimus. Maluerunt autẽ Græci potius hoc modo definire circulos polares, ut per ip-
ſos cognoſcantur omnes ſtellæ, quæ nunquam oriuntur, & occidunt, ſed uel
perpetuo apparent, ut ſunt illæ, quas Arcticus includit, uel perpetuo latent,
quales ſunt eæ, quas comprehendit Antarcticus. Ex quibus perſpicuum eſt,
apud Græcos duos circulos polares non eſſe eiuſdem quantitatis in omnibus
regionibus, quemadmodum apud Lations, ſed quo obliquior ſphæra fuerit, eo
etiam maiores eos effici, ut ſupra de maximo paralle lorum ſemper apparen-
tium, & maximo ſemper occultorum dictum eſt.

225.1.

Polares cir-
culi quomo
do à Græ-
cis ſumãtur

Caetervm quatuor prædicti circuli minores: tropici uidelicet, atque po-
lares, æquidiſtant Aequatori, ut conſtat ex propoſ. 2. lib. 2. Theod. propterea,
quod eoſdem polos poſſident, quos Aequator, nempe polos mundi, ex qui-
bus deſcribũ tur. Et quamuis quiuis circulus in ſphæra maximus ſuos habeat
parallelos, ut initio huius cap. diximus, præcipua tamen apud Aſtronomos ra
tio habetur parallelofũ Aequatoris, & Zodiaci. Nam ſingulæ ſtellæ, punctave
cœli Aequatori ſingulos circulos æquidiſtantes deſcribunt ad motum diur-
num primi mobilis: Ad motum uero nonæ ſphæræ ab occaſu in ortum de-
lineant circulos æquidiſtantes Zodiaco. Inter omnes autem circulos paral-
lelos Aequatoris inſigniti ſunt peculiaribus nominibus quatuor hi minores,
quos auctor noſter explicauit.

Qvemadmodvm autem Aequator, ſeu circulus quilibet maximus in
ſphæra diſtribuitur in 360. grad. ita etiam, ut ſupra monuimus, circulus qui-
cunque minor in totidem gradus ſecatur, qui omnino ſimiles ſunt gradibus
maximi circuli, ut ex propoſ. 10. lib. 2. Theod. colligitur, ita ut quàm propor-
tionem habet circulus maximus ad circulum non maximum, eandem ſeruent
ſinguli gradus maximi circuli ad ſingulos gradus circuli non maximi.

Habebitvr autem ex do ctrina ſinuum proportio circuli maximi ad cir
culum nõ maximum, cuius declinatio nota fuerit, hac ratione. Multiplicetur
ſinus complemẽti declinationis circuli non maximi per circulum integrum,
hoc eſt, per grad. 360. & numerus productus diuidatur in ſinũ totum, habebi-
turq; numerus graduum circuli non maximi, qualium 360. cõtinet maximus
circulus. Vt enim in Coſmographia oſtendimus, quemadmodum ſe habet ſi-
nus totus ad ſinum cõplementi declinationis cuiuſuis paralleli, ita ſe habet
circulus maximus ad propoſitum circulum non maximum. Exempivm . Pro-
poſitum ſit perquirere, quam proportionem habeat Aequator ad parallelũ,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer