Volltext: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

188. OFFICIA VTRIVSQVE COLVRI.
I.

Demonstrant duo Coluri quatuor puncta principalia in Zodia-
co, quæ Cardinalia dicuntur, & in quibus ex motu Solis maximæ temporum
mutationes fieri ſolent, ut Ver, Æffas, Autumnus, & Hyems, qualia ſunt prin-
cipia ♈, ♋, ♎, & ♑. Vnde & totus Zodiacus ab eiſdem Coluris in dictis
quatuor punctis ſecabitur in quatuor Quadrantes correſpondentes quatuor
illis anni temporibus; Immo & Aequator ab eiſdem in quatuor Quadrantes
diſtribuetur, quorum maximus eſt uſus, ut conſtabit ex 3. cap. in ortu & occa-
ſu ſignorum cognoſcendo. Eadem ratione iidem Coluri omnes circulos pa-
rallelos, ſeu æquidiſtantes Aequatori in quatuor Quadrantes diriment, ut fa-
cile demonſtrari poteſt ex ſphæricis elementis Theodoſii.

188.1.

DuoColut@
indicãtqua
tuor pũctæ
Cardinalia
diuiduntq́;
Zodiacum,
Aequatorẽ
& omnes
parallelos
in quatuor
quadrãtes.

189. II.

Colvrvs Solſtitiorum, qui nimirum & Aequatorem, eiusq́ue paralle-
los omnes, & Zodiacum, ſiue Eclipticam, ad rectos angulos ſecat, per propoſ. 15. lib. 1. Theod. cum per horum circulorum polos incedat, oſtendit duo pun-
cta ſolſtitialia, nẽpe prima puncta ♋, & ♑, quæ non idcirco ſolſtitialia dicun
tur, quòd Sol ad ea delatus inſiſtat, & commoretur aliquand u: Hoc enim fal-
ſum eſt, cum nunquam in Zodiaco conquieſcat, aut curſum ſuum intermittar,
ut experientia quotidiana teſtatur, ſed quòd, cum, Sole exiſtente prope illa
puncta, aliquot diebus, nec umbræ meridianæ uarientur, ſed eiuſdem ſint lon
gitudinis, quoad ſenſum, nec diurna, nocturnaq́; ſpacra notabiliter augeantur,
uel diminuantur, conſiſtere Sol quodammodo uideatur in dictis punctis. Vel
etiam, quia cum ea Sol attigerit, nõ prouehitur ulterius, ſed inhibet curſum,
ſeſeq́; rurſus ad oppoſitum mundi polum conuertit, ita ut in dictis pũctis Sol,
quantum ad acceſſum, & receſſum ab uno polo ad alterum, ſtare quodammo
do uideatur, cum ſeſe ad oppoſitam cęli partem conuertat. Vnde ab hac con-
uerſione Solis à Gręcis dicuntur eadem puncta {τρ}οπικὰ. Itaq; ſolſtitium nihil
erit aliud, quàm finis receſſus Solis ab Æquatore, & principiũ acceſſus ad eun-
dem. Eſt autem duplex ſolſtitium, æſtiuum videlicet, quod fit Sole exiſtente in
principio ♋, ſi de hemiſphærio Boreali loquamur, quando nimirũ eſt æſtas,
& hyemale, quod contingit, Sole commorante in principio ♑, quando uideli-
cet hyems imminet. In illo Sol uiciniſſimus noſtro uertici capitis exiſtit: in
iſto uero ab eodem remotiſſimus. Item illud abſolute, atque ſimpliciter non-
nulli Solſtitium dicunt, hoc uero Brumam. Ita appellauit quoque Ouidius
ſolſtitium hyemale lib. 1. de Faſt. cum dixit.

189.1.

Prima pun-
cta Cancri,
& Capricor
ni, cur ſolſti
tialia dican
tur.
Primũ pun
ctũ Cancri,
& Capricor
ni cur dicã
tur etiam
tropica.
Solſtitium
quid.

Bruma noui prima eſt, ueteriſ q́ue nouiſſima Solis: Principium capiunt Phæbus, & annus idem.

189.1.

Colurus ſol
ſtitiorũ ſe-
cat eclipti-
cã in ſemi-
circulum
aſcendentẽ
& ſemieir-
culum de-
ſcendentẽ.

190. III.

Idem Colurus ſolſtitiorum partitur Zodiacum, ſiue Eclipticam in dues
ſemicirculos, quorum ille, qui à principio ♑, per ♈, uſque ad finem ♊, porri
gitur, Aſcendens: alter uero à principio ♋, per ♎, uſquein finem ♐, Deſcen
dens uocatur, ſi rationem nimirum habeamus habitationis Borealis, ut ſupra
cum de ordine ſignorum differemus, explicauimus.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer