Volltext: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ ra, aer aquam ſuperet in decupla pro portione, ignis deniq; decies maior aere
exiſtat. Cum enim eandem habeant ſuperficiem conuexam terra, & aqua, ſitq; uel maior pars terræ, uel certe non multò minor detecta, quàm aquis cõtecta,
ut diximus, dilucide perſpicitur falſitas illius ſententiæ. Tantum enim abeſt,
ut hac ratione aqua decies terram ſuperet, ut potius contrario terra uincat a-
quam in magnitudine: quandoquidem terræ profunditas ad centrum uſque
extenditur, complectiturq́ue milliaria 3500. & amplius, ut ad finem huius cap. dicemus: maris autem profunditas uix ad duo, aut tria milliaria perueuiat, im-
mo, ut plurimum, ſemimilliarium non excedat, vt Nautæ noſtræ tempeſtatis
experti ſunt, qui in medio etiam Oceano bolide profunditatem maris inqui-
rentes ubique fundum reperiunt, & non longe à ſuperficie maris. Ex quibus
conſtat, multò minorem eſſe aquam terra.

103.1.

Error quo-
rundam Pe
ripatetico-
rũ qui decu
plã propor-
tionẽ inter
elemẽra cõ
ſtituunt.

Vervm & Geometrice talis ſententia impugnari poteſt. Si enim elemẽ-
ta ſeruarent continuam proportionem decuplam, totum compoſitum ex ele-
mentis contineret terram duntaxat millies, centies & undecies, ut patet in hac
continua proportione decupla. 1. 10. 100. 1000. Omnes enim hi numeri in
unam collecti ſummam efficiunt 1111. At vero hoc eſt prorſus falſum, & te-
mere dictum. Nam ſecundum Aſtronomos ſemidiameter totius regionis ele-
mentaris, ideſt, diſtantia a centro mundiuſque ad concauum Lunæ, continet
ſemidiametrum terræ trigeſies, & ter, immo ſecundum aliquos hæc diſtãtia ma
ior eſt: Quare & tota diameter ſphæræ elementorum toties etiam diametrum
totam terræ continebit, cum eadem ſit proportio diametrorum, quæ ſemidia-
metrorũ. Qm̃ uero ſphæræ ſunt in triplicata diametrorum proportione, effici-
tur ut tota ſphæra elementorũ contineat ſphærã terreſtrẽ trigeſies quinquies
millies, nongenties, trigeſies & ſepties, utin iſtis cernis numeris 1. 33. 1089. 35937. Adde, quòd ſecundum ipſorum opinionem diſtantia a centro mundi
uſque ad concauum Lunæ ſolum decies comprehenderet ſemidiametrum ter-
ræ, & paulò plus, ut ſecundum legem triplicatæ proportionis ſphæra elemen-
torum ſphæram terræ comprehendat millies, centies, & undecies, ut ipſi uo-
lunt. Ex quo ſequeretur, oculum noſtrum nouem duntaxat ſemidiametris ter
ræ ab orbe Lunari diſtare, quod eſt contra omnium Aftrologorum experien-
tiam. Quod ſi quis dicat, ut nonnulli ex ipſis uolunt, illam decuplam propor-
tionem debere intelligi de diametris ſeu ſemidiametris elementorum, & non
de corporum quantitate ſeu mole, id multo abſurdius erit. Primum, quia fal-
ſiſſimum eſt Lunæ diſtantiam à terra continere 1111. ſemidiametros terræ, cũ
hoc pugnet cum omnibus Aſtronomis, & uix Sol tanto interuallo a centro mũ
di remoueatur. Deinde, quoniam ſphærę triplicatam proportionem diametro-
rum habent, ſequeretur; aquam eſſe millies maiorem terra, & totam ſphæram
elementorum ad terrã habere proportionem, quã hic numerus 1000000000. ad 1. ut manifeſtum eſt in his numeris. 1. 1000. 1000000. 1000000000. quod
quidem ridiculum eſt, neque ullus unquam Aſtronomorum id aſſeruit. Quis
enim dicat, aquam millies maiorem eſſe terra, cum e contrario terra multo ma
ior ſit, quàm aqua, propter modicam eius profunditatem, ut paulo ante dixi-
mus experimento nauigantium noſtri temporis compertum eſſe? Relinquitur
igitur, ſententiam illorum Peripateticorum abſurdam eſſe.

103.1.

@5. quinti.
38. duod.
18. duod.

Immo nõ ſolũ elemẽta hãc proportionẽ decuplam minime ſeruãt, ſed nec
ullã aliã continuã, ut recte probat Alex. Picolom. in opuſc. de quantitabe ter-
tæ & aquæ; idemq́; confirmat Fernelius Ambianas in ſua Coſmotheoria. Neq;

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer