Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Ioan. de Sacro Boſco. bis: Huiu sautem rei cauſa ſola eſt rotunditas terræ ab oriente in occidentem,
quia ſic efficiuntur diuerſi Horizontes ab oriente in occidentem: quod non
contingeret, ſi terra rotunda non eſſet: non ſecus, ac in monte aliquo accidit,
in quo quoniam rotundus eſt, & gibboſus, multa fiunt ex una parte, & coſpiciũ
tur, quę non videri poſſunt in altero montis latere, ob montis tumorem in-
teriectum, vt clariſſime in appoſita cernis figura: In qua oriẽs ſit ex parte A; oc-
cidens ex parte B. Vides igitur duos Horizontes diuerſos A B, & D E, ob rotun
ditatem terræ C. Debet enim vertex cuiuſq; habitantis in terra ad perpendi-
culum, ſeu ad angulos rectos inſiſtere ſuperficiei Horizontis, ac cæli. Vides
rurſus Solem citius ortum fuiſſe, citius ad medium cęli, ſeu meridiem perueniſ
ſe, citius deniq. occidiſſe illis hominibus, quorum Horizon eſt A B, quam ijs,
qui Horizontem habent D E. Hinc igitur fit, ut ſi incipiat eclipſis Lunę exi-
ſtentis ſupra utrunq. Horizontem, & conſequenter Sole ſub utroque etiam
Horizonte depreſſo, plures ſint tranſactæ horæ poſt occaſum Solis, reſpectu
Horizontis A B, quàm reſpectu Horizontis D E: Quod ut planius ad huc per-
cipiatur, ſciendum eſt: Cum Æquinoctialis circulus diuiſus in 360 partes æ-
quales, quæ gradus uocantur, totus ſpatio 24. horarum uniformi motu ele-
uetur ſupra Horizontem quemcunque, neceſſe eſſe, ut horis ſingulis quinde-
cim ipſius gradus eleuentur, Vnde quoniam regiones dicuntur magis orienta-
les, minuſue reſpectu Æquinoctialis, qui porrigitur ab oriente in occidentem
aut contra, perſpicuum reliquitur, omnibus regionibus, quę magis orientales
ſunt quindecim gradibus, quà [?] m nos, prius oriri aſtra, & occidere ſpatio unius
horæ, quę uero ſunt orientaliores triginta gradibus, prius illis oriri, & occi-
dere aſtra ſpatio duarum horarum, & ita deinceps, addendo, aut detrahendo,
ratione multitudinis graduum, quibus vna regio orientalior eſt, quàm altera; hac tamen lege ac conditione, ut cuilibet gradui tribuantur quatuor minuta
horę Cum enim hora integra 60. minuta complectatur, ſingulis gradibus qua
tuor huiuſmodi minuta reſpondebunt. Hæc omnia intueri licet in figura ſu-
pra poſita, in qua cernis diuiſum eſſe circulum maiorem in 24. horas ęquales,
init [?] io ſumpto ab occaſu ſolis, ut in Italia fieri ſolet. Gradus uero interiecti
inter quaſcunq; duas ciuitates, quarum altera eſt oriẽtalis, altera occidentalis,
co gnoſcuntur per arcum Æquinoctialis circuli interceptum inter Meridianos
utriuſq. ciuitatis: Id quod facile ex deſcriptionibus orbis, quas mappas mundi
appellant, intelligi poteſt. In his enim lineę procedentes ab uno polo ad alte-
rum Meridianos deſignant: linea uero ab utroq. polo æqualiter ſemota Æqui-
noctialem circulum demonſtrat. V@de ſi ſumantur duo Meridiani per duas ci-
uitates incedentes, mox arcus Æequinoctialis circuli inter duos Meridianos
poſitus indicabit, quanto orientalior ſit una ciuitas, quam altera. Verum hæc à
Coſmographis petantur.

98.1.

146-01

Porro quod auctor noſter dicit, orientalioribus populis duabus ho-
ris citius ortum fuiſſe Solẽ, atq. occidiſſe, quàm minus orientalibus, ſi nimirũ
illi populi triginta gradibus orientaliores exiſtunt, intelligendũ eſt de duabus
ciuitatibus, quæ æqualiter ab Aequinoctiali circulo recedunt, id eſt, q̃ habent
eandem eleuationem poli. Quando enim diuerſas eleuationes poli habent, & ex conſequenti non æqualiter ab Aequatore diſtant, non neceſſe eſt, ut illi ci-
uitati, quę orientalior eſt triginta gradibus, quàm altera, duabus horis citius
oriatur Sol atq. occidat. Poteſt namq. fieri, nt illi ciuitati, quæ maiorem ha-
bet poli altitudinem, hoc eſt, quæ magis ad ſeptentrionem accedit, eodem mo

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer