Full text: Clavius, Christoph: Christopheri Clavii Bambergensis ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Comment. in I. Cap. Sphæræ quod quidem nullo pacto fieret, ſi cælum non eſſet rotundum, at que ſphæri-
cum. Solum enim partes omnes corporis ſphærici à centro æqualiter remo-
uentur. Vnde ſi cœlum eſſet alterius figuræ, quædam partes magis à nobis di
ftarent, quędam uero minus, proptereaq́ue non omnes ſtellæ in eadem a nobis
diſtantia cernerentur; quod pugnat cum ſeuſu, & experientia. Rurſus omnia
inſtrumenta Aſtronomorum conueniunt cum motibus cæleſtium corporum,
non ſecus, ac ſi eſſent perſect ſſime ſphærica, quod quidem manifeſtiſſimũ eſt
in altitudinibus aſtrorum ſupra Horizontem, quę, antequam ad Meridianum
aſtra perueniunt, in ea proportione augentur, & poſtquam Meridianum per-
tranſierunt, decreſcunt, quam in ſolo corpore ſphærico aſſignare poſſumus. Idemq́ue oſtendunt omnes aliæ apparentiæ, maxime horologia ſolaria, quæ
conſtruuntur, poſito cœlo ſphærico. Denique uidemus duas ſtellas in eodem
circulo longitudinis per polos mundi ducto exiſtentes, quò una auſtralior eſt,
eo etiam minorem habere altitudinem meridianam, ita ut tot gradibus altitu
dines meridianæ inter ſe differant, quot gradibus una ſtella ab altera diſtare
deprehenditur per inſtrumenta ad hanc rem confecta. Atq. hæc ratio apud me
magnum robur habet; quandoquidem omnia inſtrumenta rotunda ſunt fabri-
cata, ut rotunditatem cęli quodammodo imitentur. Vnde ſi cęlum non eſſet
ſphæricum, fieri non poſſet, ut ea inſtrumenta quoquo uerſus collocata appa-
rentijs cœleſtibus congruerent, quoad altitudines, & diſtantias aſtrorum inter
ſe. Cum ergo ea congruere cernamus, (id quod maxime in ſphæra materiali,
globo cæleſti, aſtrolabio, & quadrante obſeruatum eſt) merito cælum eſſe per-
fecte ſphæricum colligemus: aliàs neque inſtrumenta Aſtronomorum, nequ@
apparentiæ locum haberent.

94.1.

Alia ratio
probans cæ
lum eſſe ro
tundum, a@
ſphęricum.

Item ſicut dicit Alphraganus, ſi cælum eßet planum, aliqua pars cæ
li eſſet nobis propinquior alia, illa ſcilicet, quæ eſſet ſupra caput noſtrum. Igitur ſtella ibi exiſtens eſſet nobis propinquior, quàm in ortu, uel occaſu,
ſed quæ nobis propinquiora ſunt, maiora uidentur, ergo Sol uel alia ſtella
exiſtens in medio cęli maior deberet uideri, quàm in ortu exiſtens, uel in oc-
caſu, cuius contrarium uidemus contingere. Maior enim apparet Sol, uel
alia ſtella exiſtens in oriente, uel occidente, quàm in medio cęli.

94.1.

Cælum nõ
eſſe planũ.

95. COMMENTARIVS.

Confirmat auctor hanc eandem conclufionem ratione Alphraga-
ni, quam ponit in differentia 2. hoc modo. Si cælum non eſſet rotundum, ſed
planum ſiue extenſum, tunc illa pars cæli, quæ capiti noſtro imminet, eſſet no
bis propinquior: Quare Sol, uel ſtella aliqua ibi exiſtens maior nobis appare-
re, quàm alibi, cum propinquiora maiora cernantur, quàm remotiora: cuius
tamen contrarium experimur. Apparet namque Sol, & Luna maior iuxta Ho-
rizontem, quàm ſupra uerticem capitis.

Caetervm hæc Alphragani ratio, ſi ſumatur, quemadmodum pro-
ponitur, nullius prorſus eſt momenti. Cum enim, ut ſupra oſtenſum eſt, ſtellæ
non per ſeſe, ſed ad motum cæli, in quo exiſtunt, moueantur, quis non uidet,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer