Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

rectæ A I, I G, rectis D K, K H, æquales ſunt; & reliquæ I L, K M, ex
ſemidiametris A L, D M, vt in prima figura, vbi puncta I, K, cadunt in ſe-
midiametros A L, D M, vel certe erunt & totæ I L, K M, æquales, vt in ſe-
cunda figura, vbi puncta I, K, cadunt in ſemidiametros A L, D M, productas
ad A, & D. Quia igit̃
I L, L B, rectis K M,
M E, æquales ſunt; cõ
tinentq́ue angulos ad
L, M, æquales, ob æ-
qualitatẽ arcuũ A B,
D E; erunt & baſes
I B, K E, æquales. Quamobrem cum la-
tera G I, I B, lateri-
bus H K, K E, æqua-
lia ſint, contineantq́; angulos G I B, H K E,
æquales, nimirum rectos, ex defin. 3. lib. 11. Eucl. erunt & baſes G B, H E, æ-
quales. quod eſt propoſitum. Facilius idem concludetur, ſi perpendiculares
ex G, H, in plana circulorum A B C, D E F, demiſſæ cadant in puncta A, D,
vt in tertia figura. Nam quia rectæ G A, A B, rectis H D, D E, æquales ſunt,
ob æquales arcus A G, D H, & A B, D E, continentq́; angulos æquales, vt-
pote rectos, ex defin. 3. lib. 11. Eucl. erunt baſes G B, H E, æquales. Si igitur
in diametris circulorum æqualium, æqualia ſegmenta, & c. Quod erat oſten
dendum.

88.1.

27. tertij.
29. tertij.
26. primi.
054-01
27. tertij.
4. primi.
4. primi.
29. tertij.
4. primi.

89. THEOREMA 13. PROPOS. 13.

18.

SI in ſphæra ſint paralleli circuli, & deſcriban
tur maximi circuli, qui vnum quidem parallelo-
rum tangant, reliquos vero ſecent; circunferentię
parallelorum interceptæ inter eos maximorum
circulorum ſemicirculos, qui non concurrunt,
ſimiles erunt; maximorum vero circulorum cir-
cunferentiæ inter duos quoſcunque parallelos in-
terceptæ, erunt æquales.

SINT in ſphæra paralleli circuli A B, C D E, F G H, quieundem polũ
habebunt, nempe I. Circuli autem maximi A F K, B H K, tangant parallelũ
A B, in punctis A, B, & reliquos ſecent in punctis F, C, L, M; H, E, D, G: ſeipſos aũt mutuo ſecent in K, N, vt ſint ſemicirculi K M N, N F K; K G N,
N H K. Maximi enim circuli ſe ſecant mutuo bifariam. Sumatur quoque ar

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer