Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

vt auctore Ariſtotele docent omnes Logici, ſine peccato fieri non poteſt. Quod vt planum fiat, vtemur ea palæſtra, quam ab illo didicimus. Si quiſ-
piam ita argumentetur; Angulus in ſemicirculo rectus eſt: Angulus in ſe-
micirculo angulo acuto maior eſt. Angulus igitur acutus maior recto eſt; quis, modo ſit imbutus Dialecticis, eiuſmodi argumentationem probet,
cum præmiſſæ veræ ſint, concluſio autem falſa? Talis ille ſyllogiſmus
eſt Peletarij, qui apud imperitam multitudinem alter Chryſippus videri
voluit. Concluſio, quæ recte ex præmiſsis inferretur, hæc eſſet. Igitur ali-
quis angulus, qui acuto maior eſt, rectus eſt. Sed tamen ei veniam dandam
puto, quòd ſe Geometricum Dialecticum, ex alio quodam Dialecticorum
genere, profitetur, cuius ego me Dialecticæ, ſi ab Ariſtotelica abhorret,
planè fateor ignarum. Fatetur deinde Peletarius, ſe non intelligere, quo
pacto dicere poſsim, angulum rectilineum minimum dari non poſſe, & ta-
men angulum contactus eſſe omni acuto rectilineo minorem, (ipſe, vt ali-
quid addat de ſuo, dicit, omni minimo acuto rectilineo minorem; cum ta-
men verbum illud, minimo, ego non addiderim) cupitque ſcire, quid aliud
ſit, angulum contactus minorem eſſe omni rectilineo acuto, quàm angu-
lum contactus eſſe acutorum rectilineorum minimum. Qua in re morem
geram homini non grauate, etſi è ſcholio ad propoſ. 16. lib. 3. potuit id,
quod cupit, cognoſcere. Nempe ea ratione me illud potuiſſe dicere, qua
dicimus, angulum obtuſum rectilineum minimum dari non poſſe, & tamen
angulum rectilineum acutum eſſe omni obtuſo rectilineo minorem. Item
quemadmodum aliud eſt, angulum rectilineum acutum minorem eſſe om-
ni rectilineo obtuſo, quàm angulum rectilineum acutum eſſe obtuſorum
rectilineorum minimum: propterea quod angulus acutus non eſt obtuſus,
ſicut nec angulus contactus rectilineus eſt, aut acutus. Id quod etiam cla-
riſsime docet Proclus lib. 2. in primum Eucl. ad defin. anguli recti, obtuſi,
& acuti. Sed hæc puerilia ſunt, & quæ magis ad Grammaticos ſpectent,
quàm ad Geometras. Quòd etiam, ne librum meum parum ſpiſſum vide-
rer feciſſe, ſuas demonſtrationes ad verbum me recitaſſe queritur, id in me
reprehendit, quod ego in ipſo deſidero. Id enim eo a me conſilio factum
eſt, vt omnes plane viderent, ſyncere me, ac fideliter eius opinionem retu-
liſſe, nullumq; omnino verbũ immutaſſe. Quod vtinam in meis verbis reci
tãdis ipſe facere in animum induxiſſet. Multo enim minus ſpiſſam Apolo-
giam ſuam facere potuiſſet. Nam ego, quid erat, cur laborarem meum li-
brum Peletarij verbis magis ſpiſſum efficere? Qui enim parum ſpiſſum iu-
dicarem librum eum, qui nec raras, nec inanes in libros omnes Euclidis
commentationes contineret, cum Peletarius ſuum librum, qui ſex prio-
rum duntaxat librorum demonſtrationes complectitur, ſatis ſpiſſum ſit ar-
bitratus? Sed eo ſum æquior Peletario, quòd ex ſe alios iudicat. Nam in
Apologia ſua, ne inanis rerum videretur, tres demonſtrationes nihil pe-
nitus ad eam pertinentes inferſit: quarum priorem immeritò ſuam pro-
priam facit, vt ſupra dixi: poſteriorem vero, quam mirum in modum glo-
riatur ſe clariorem feciſſe, ego & longè breuius, & dilucidius (niſi meorum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer