Volltext: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

16. SCHOLIVM.

_ADDITVR_ in exemplari græco alia adhuc definitio, qua explicatur, quid ſit
planum ad planum ſimiliter inclinari, atque alterum ad alterum. Sed quoniam in-
clinatio plani ad planum ab Euclide explicata eſt lib. 11. defin. 6. At vero, quan-
do planum ad planum ſimiliter inclinari dicitur, atque alterum ad alterum, eodem
lib defin. 7. declaratum eſt, ſtatui eam omnino omittere hoc loco, & ſequentem ap-
ponere non dißimilem definitioni 4. lib. 3. Euclidis, ita vt ſextum locum obtineat.

17. VI.

IN Sphæra æqualiter diſtare à centro ſphæræ
circuli dicuntur, cum perpendiculares, quæ à cen-
tro ſphærę in ipſorum plana ducuntur, ſunt æqua-
les. Longius autem abeſſe ille dicitur, in cuius pla-
num maior perpendicularis cadit.

18. THEOREMA 1. PROPOS. 1.

1.

SI Sphærica ſuperficies plano aliquo ſece-
tur, linea quæ fit in ſphæræ ſuperficie, eſt
circumferentia circuli.

SECETVR Sphærica ſuperficies A B C, cuius centrum D, plano ali-
quo ſaciente in ſuperficie ſphæræ lineam B E F C G. Dico B E F C G, cir-
cumferentiam eſ-
ſe circuli. Tran-
ſeat enim primò
planum ſecans per
centrũ ſphæræ D,
ita vt D, ſit in pla-
no ſecante, in quo
ex D, ad lineam fa
ctam B E F C G, du
cantur lineæ rectæ
quotcunque D E,
D F, D G. Quo-
niam igitur omnes
hæ lineæ ductæ,
quotcunque fuerint, cum ex centro ſphæræ ad eius ſuperficiem cadant, inter
ſe æquales ſunt, erit, per defin. 15. lib. 1 Eucl. linea B E F C G, circunferen-
tia circulia, cuius centrum D, idem quod ſphæræ.

18.1.

017-01
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer