Full text: Bithynius, Theodosius: Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

_HL_, _EK_, differentiæ inter ſinus _HI_, _EG_, & ſinum _DT_. Quoniam vero arcus _DE_,
ſi e xiguus fuerit, qualem nos ponimus, nempe Minutorum _45_. vel _15_. vel _5_. (Ex his
enim ſolis intermediorum arcuum ſinus inquirimus) à recta linea, quoad ſenſum, non
differt, ac proinde multo minus arcus _DH_; erunt trianæ
gula _DEK_, _DHL_, quodammodo rectilinea. & æquian-
gula inter ſe. Quamobrem erit, vt _DE_, differentia inter
arcum _BD_, & arcum _BE_, ad _EK_, differentiam inter ſi-
num _DF_, & ſinum _EG_, ita _DH_, differentia inter ar-
cum _BD_, & arcum _BH_, ad _HL_, differentiam inter ſi-
num _DF_, & ſinum _HI_. Cum ergo priores tres magnitu-
dines ſint cognitæ, (nempe arcus _DE_, quo arcus _BE_, arcũ
_BD_, ſuperat; & recta _EK_, qua ſinus _EG_, ſinum _DF_,
excedit; nec non arcus _DH_, quo arcus _BH_, cuius ſinus
queritur, ſuperat arcum _BD_.) cognita etiam erit quarta magnitudo, id eſt, recta _HL_,
quæ addenda eſt ſinui _DF_, vt fiat ſinus _HI_. Conſtat igitur, ſinus per regulam pro-
portionum inuentos ſenſibiliter non differre à veris ſinubus, præſertim quando arcus
_DE_, quo arcus cognitorum ſinuuminter ſe differunt, valde exiguus eſt, ita vt à recta
linea vix differat.

167.1.

140-01
4. fexti.

_MAGNVM_ quoque compendium in hoc negotio nobis afferet propoſitio octaua. Ex ea enim plurimos ſinus ex alijs inuentis per ſolam additionem, ſubtractionemue
nanciſcemur. _N_am ſi ſinum cuiuſuis arcus, qui maior non ſit, quàm grad. _30_. addamus
ſinui arcus, qui ab arcugrad. _60_. ſuperatur ſumpto illo arcu, componemus ſinum arcus
qui eodemillo arcu aſſumpto arcũgrad. _30_. ſuperat: propterea quod differentia inter
ſinus duorum horum arcuum maiorum æqualis eſt ſinui arcus illius aſſumpti, qui ma
ior nõ ponitur, quàm grad. _30_. vt ibi demonſtrauimus. Vt ſi _3461171_. ſinũ arcus grad. _20_. Min. _15_. adijciamus ad _6394390_. ſinum arcus grad. _39_. Min. _45._ . qui abarcu grad. _60_. ſuperatur dicto arcu grad. _20_. Min. _15_. conficiemus _9855561_. ſinum arcus grad. _80_. Min. _15_. qui arcum gra. _60_. eodem arcu grad. _20_. Min _15_. ſuperat. Sic ſi _5000000_. ſinum arcus grad. _30_. addamus ſinui _5000000_. arcus grad _30_. quem arcus grad. _60_. fuperat dicto illo arcu grad. _30_. componemus _10000000_. ſinum arcus grad. _90_. qui
arcum grad. _60_. eodem illo arcu aſſumpto grad. _30_. ſuperat.

167.1.

Compédiũ
miri ficum
pro inuen-
rione pluti
morum ſi-
nuum.

_ITEM_ ſi ſinum cuiuslibet arcus, qui arcu grad. _30_. maior non ſit, ſubducamus ex
ſinu arcus, qui arcum grad _60_. ſumpto illo arcu ſuperat, relinquetur ſinus arcus, qui
eodem illo arcu aſſumpto ab arcu grad. _60_. ſuperatur. Vt ſi _3502075_. ſinum arcus
grad. _20_. Min. _30_ detrahamus ex _9862856_. ſinu arcus grad _80_. Min. _30_. qui arcum
grad. _60_. dicto arcu grad. _20_. Min. _30_. ſuperat, reliquus erit _6360781_. ſinus arcus gra. _39_. Min. _30_. quem arcus grad. _60_. eodemillo arcu grad. _20_. Min. _30_ ſuperat.

_RVRSVS_, ſi ex ſinu cuiuſuis arcus, qui maior ſit arcu grad. _60_. detrahatur ſinus
arcus, quitanto minor ſit arcu grad. _60_. quanto ille maior eſt, relinquetur ſinus ar-
cus, quo vteruis illorũ ab arcu grad. _60_. differt. Vt ſi ex _9781476_. ſinu arcus gra. _78_. auferatur _6691306_. ſinus arcus gra. _42_. reliquus erit _3090170_. ſinus arcus grad. _18_. quo vterq; illorũ ab arcu grad. _60_. differt. Quæ omnia ex dicta propeſ. _8_. colliguntur.

_ITAQVE_ ſatis eſt, vt inueniantur per regulam proportionum ſinus ommum ar-
cuum à principio quadrantis vſque ad arcum grad. _30_. Si enim ex his eliciantur ſinus
complementorum, & ex his inuentis detrahãtur priores illi ſinus, reli qui erunt ſinus
omnium arcuum inter arcum grad. _30_ & arcum grad. _90_. Item ſicogniti eſſent ſinus
arcuũ omniũ ab arcu grad. _30_. vſq; ad finem quadrantis, & ſinus omniũ arcuum, qui

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer