Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. Cur autem, quæ pulmone prædita ſunt, aërem excipiant,
ſpirentq́; , & præſertim quæ illum ſanguinolentum obti-
nent, dicendum eſt. Cauſa ſpirandi, pulmo eſt fungoſus
existens, & fiſtulis plenus: quietiam, omniũ maximè par-
tium, quæ uiſcera appellantur, ſanguine refertus eſt. Quæ
itaque ſanguineum habeant, ea celeri refrigeratione indi-
gent, quòd calor animalis paululum deuergat: & penetra-
tione, quæ per totum eat ob ſanguinis, calorisq́; copiam: quod utrunq; , aër committere facilè poteſt: nam quia na-
tura tenui eſt, & celeriter, & per totum ſubit, atque refri-
gerat: at aqua, non poteſt. Item, cur ea potißimùm ſpi-
rent, quæ pulmonem habent ſanguinarium, ex hoc lique-
re poteſt: nam quod calidius eſt, id refrigeratione indiget
uberiori. Adde etiam quòd ſpiritus ad originem caloris
cordi inditi, facilè commeat. Verùm quemadmodum cor
ad pulmonem foraminibus peruium ſit, tum ex diſſectio-
nibus, tum ex historijs, quæ de animalibus ſcriptæ ſunt,
contemplarioportet. Omnino igitur animantium natu-
ra refrigerationem deſyderat, ob animæ in corde incendiũ: eam autem per reſpirationem moliri ſolent animalia, quæ
non tantùm cor habent, ſed etiam pulmonem. At quæ cor
habent, ſed pulmone uacant, uti piſces, aqua per bran-
chias refrigerantur, quòd eorum natura aquatilis ſit. Qua-
liter autem ſitus cordis ad brãchias ſeſe habeat, ad oculum
per dißectiones ſpectari debet, exactè per hiſtorias. Vt
autem uelnunc ſummatim dicatur, ſeſe ad hunc habet mo-
dum. Cor enim pedeſtribus animantibus, & piſcibus
non ſimilem ſitum tenere uidetur, ſimilem tamen obtinet. Nam quo piſcium capita eminẽt, eodem cordis mucro ſpe-
ctat: at cùm capita nequaquam eodem proſpectent, tam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer