Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. let: alimentum enim, ex quo iam partes animaliũ fiunt, na-
tura ſanguinis eſt: ſanguinis autem, & uenarũ generis idem
eſſe principium, neceſſe eſt: nam alterũ, alterius gratia eſt,
nempe quaſiuas, & cõceptaculum. Porrò uenarum prin-
cipium in ſanguineis, cor eſt: non enim per hoc tendunt, ſed
ex hoc omnes dependent: quod nobis facilè cõſtat ex diſſe-
ctionibus, Cæteræ igitur uires animæ, ſine uegetali eſſe ne-
queunt: quamobrem dictũ iam eſt in libris de anima. Vege-
talis uerò, ſine igni naturali: in hac enim parte natura eam
igniuit. Corrũpitur autẽ ignis, ut antea dictũ eſt, aut mar-
core, aut extinctu. Extinctu quidẽ, à contrarijs. Quamobrẽ
& uniuerſus, & ocyus adhuc diſtractus, ambiente frigore
extingui conſueuit. Hæc igitur corruptio, uiolenta ex æquo
in inanimis, & animatis eſt: etenim animal cùm gladijs ſe-
catur, & nimio frigore cõcreſcit, emoritur. Marcore autẽ,
copia caloris. Sienim circumfuſus aër immodicè caleat, & ignis non capiat alimentum, tum igni obuenit ut non à fri-
gore ſuperatus, ſed marcore debilitatus aboleatur. Quare
neceſſariũ eſt ut refrigeratio adhibeatur, ſi ſeruari debeat: ea enim cõtra hanc corruptionem auxilio eſt. Sed cùm ani-
malium alia aquatilia ſint, alia in terra degant, inter hæc,
quæ parua admodum ſunt, quæq́; ſanguine carent, ea cõti-
nente uel aëre, uel aqua ſatis refrigerari poſſunt ad hanc
corruptionẽ uitandam: nam cùm calorem habeãt exiguũ,
modico egent auxilio. Quãobrem & his ferè omnibus uita
breui temporis ſpatio præſcribitur: utroq; enim quòd par-
ua ſint, uergere ſolent. Quæcũq; autem ex inſectorum ge-
nere uiuaciora ſunt (inſecta enim omnia, ſanguine carent)
his corpus ſub ſepto tranſuerſo præcinctum distinguitur
ut per membranam ſubtiliuſculam refrigerentur: nam quæ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer