Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. proportionale, in quibuſdã autẽ magis quàm in alijs arti-
culata, diſcretaq́; ſit, & ex eorũ numero quæcũq; inceßilia
ſunt, eaparteis adid muneris accõmodatas, crura ſcilicet,
pedesq́; : & ea quibus conſimilis facultas adeſt: adiunctas
poßideant, quibus totus alueus feratur: uegetalis profectò
animæ principium in medio illarum trium partium haberi
tum uiſu, tum etiam ratione deprehenditur. Pleraq; enim
animalia, adempta utrauis parte, id eſt aut ea quæ uocatur
caput, aut ea quæ ingeſtos continet cibos cum quacumq; ea ſit, quæ media eſt, uiuere ſolent. Id quod apertè in inſe-
ctis, ut ueſpis, & apibus, uſu uenit. Sed et plurima, quæ in-
ſecta non ſunt, præciſa, ob uegetãdi principiũ uiuere que-
unt: quippe quæ partem hanc actu ſimplicẽ, potentia mul-
tiplicem habeant. Eodem enim quo plantæ modo cõstant: etenim plantæ præſectæ ſeorſim uiuūt: multæq́; arbores ab
uno fiunt principio. Cæterùm quam ob cauſam plantarum
aliæ diuiſæ ſeiunctæq́; uiuere nequeant, aliæ auulſione ſe-
rantur, alio explicabitur loco: quãquàm in hoc plantæ, & inſectorum genus ſimiliter ſeſe habent. Neceſſe autem
eſt, ut anima uegetatrix in habentibus actu ſimplex, unaq́; ſit, potentia multiplex, ac plures. Necſecus de ſentiendi
quoq; principio dicendum: nam quæ ex eis diuiſa ſunt, ea
ſenſum habere cernuntur ( Verum plantæ ut natura ſerue-
tur efficere poſſunt, hæc non poſſunt, quòd inſtrumenta ad
naturæ tutelam, ſalutemq́; cõmoda non habeant, careantq́; alia eo quòd cibũ trahit, alia eo quòd recipit, alia tũ alijs,
tum etiam horũ utroq;) Huiuſmodi enim animalia, anima-
libus multis natura cohærentibus aßimilantur. ( At quæ
optimè conſtant, haudquaquam quòd eorũ natura quàm
maximè fieri poteſt una, ſimplexq́; habeatur. Quo fit ut

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer