ARIST. DE SEN. ET SEN.
ſenſiones ipſæ plures erunt, périnde ac ſi quis ſcientias dif-
ferentes dicat: quando nec actus, ſine potentia ſibi reſpon-
dente: nec ſenſio, ſine actu eſſe poteſt. Quòd ſi hæc, anima
in uno, & indiuiduo ſentiat, palàm eſt quod & alia ſentit: quippe cùm potius ea plura ſimul ſentire contingat, quàm
quæ genere diuerſa ſunt. Itaq; ſi alia parte dulce, alia
album ſentiat: aut quod ex istis partibus reſilit unum eſt,
aut non unum. At neceſſe eſt eſſe unum: quandoquidem
pars ſenſitiua, unũ quippiam eſt. Cuius igitur illud unius
erit? nam ex dulci & albo, nullum unum fit. Neceſſe ergo
eſt unum quid animæ eſſe, quo omnia ſentiat, quemadmodũ
prius dictum eſt: ſed aliud genus, per aliud. Non igitur id
quod dulce & album ſentiat, quatenus indiuiſibile quippiã
actu eſt, unũ eſt: ubi uerò diuiſibile actu euaſit, aliud? An
quemadmodum in rebus ipſis euenit (idem enim, ac unum
numero, album eſt, & dulce, & pleraq; alia) ita & in ani-
ma euenire cenſendum eſt? nam etſi affectiones ſeparabi-
les à ſeſe non ſunt, ſingulis tamen ratio diuerſa competit. Conſimiliter ergo ſtatuendum eſt in ipſa quoq; anima id,
quod omnia ſentiat, idem eſſe, ac unum numero: rationem
tamẽ aliam, & aliam eſſe horum quidẽ genere, illorũ uerò
ſpecie. Quare & anima ſimul eodem, ac uno ſentiet, ratio-
ne non eodem. Quod autem omne ſenſibile magnitudine
præditum ſit, nec id ſentire contingat quòd ſit indiuiſibile,
hinc manifeſtũ euadet. Nam unde uiſibile non uideatur, in-
finita diſtantia eſt: unde uideatur, finita: conſimiliter de ol-
factili, & audibili, & ijs omnibus, quæ ſine attactu ſentiun-
tur, dicendũ eſt. Eſt itaq; aliquid, ultimũ diſtantiæ unde non
uidetur, & primum diſtantiæ unde uidetur: hoc ergo indi-
uiſibile ſit neceſſe eſt, ultra quod quicquid iaceat ſentire nõ