Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE SEN. ET SEN. olſactile nibil ad nutricationẽ conferat, certũ cſt: ſed quod
ad ſanitatem, & per ſenſum, & per ea quæ diximus pate-
ſcit. Quare quod eſt ſapor in nutritiuo, & ad ea quæ nu-
triuntur, id eſt olſactile ad ſanitatem. Per ſingula igitur
ſenſoria definitum ſit, atq; pertractatum hoc modo.

Hîc Ā [?] riſt, quomodo qualitates ſenſibiles ſunt diuiſibiles, declarat.

243. CAP. VI.

_DV_bitauerit autẽ quiſpiam, quæretq́; ſi corpus omne
in infinita diuidatur, ſenſiles´ ne etiam affectiones,
ceu color, ſapor, odor, ſonus, grauitas, leuitas, frigiditas, ca-
liditas, durities, & mollities, in infinita diuidẽtur, an id fieri
nequeat? Quoniam ſingula quæq; ſenſilis affectio, ſen-
ſum facere poteſt: cũ ex eo quod pellere ſenſum irritareq́; poßit, hoc nominis ſortita ſit. Quare neceſſariũ eſſet, ipsũ
quoq; ſenſum in infinita diuidi, necnon ſenſibile omne ma-
gnitudine præditũ eſſe: quandoquidem fieri non poteſt, ut
quis quod albũ quidem ſit, ſed nõ quantum, cernere queat. Nam ſi ita non ſit, continget corpus aliquod eſſe, quod ne-
que colorem habeat, neq; grauitatem, neq; aliam ullam id
genus affectionem: quare neque ſenſile prorſus erit: etenim
illæ, ſenſilia ipſa ſunt. Senſile ergo non è ſenſilibus compo-
ſitum erit. At neceſſarium eſt, ipſum è ſenſilibus compoſi-
tum eſſe: nõ enim è mathematicis componitur. Præterea
qua parte agnoſcemus ea, atque dijudicabimus an mente,
ſiue intellectu? At intellectilia non ſunt: non enim intelle-
ctus externa ea, quæ ſub ſenſum minimè cadunt, intelligit. At ſi hæc ita ſeſe habeant, astipulari uidentur hiſce, qui
magnitudines ſaciunt indiuiſibiles: ad hunc enim modum
ratio ipſa diſſoluatur. Verùm hæc impoßibilia ſunt: di-
ctum eſt autem de ipſis in diſſertatione de motu. Eorum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer