Volltext: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. per ſe graueolentiam perſequitur, quamuis ſtirpes pluri-
mæ grauiter oleant, niſi quid illi ad irritandam gulam, ci-
buḿ ue ſumendum conferat. Videtur autem & ipſe ſenſus
olfactus, cùm ſenſus numero concludantur impari, & nu-
mer us impar medium obtineat, eſſe me dius inter eos, qui
tangendo ſuo munere funguntur: quales ſunttactus, & gu-
ſtus: & eos qui intercedente aliquo ſentiũt, cuiuſmodi ſunt
uiſus, & auditus. Quapropter & ipſum olfactile, affectio
quædam nutritiuorum eſt: hæc autem in eodẽ genere ſunt. Quin & audibilis, & uiſilis. Vnde fit ut animantia, tum
in aëre, tum in aqua odorentur. Quare ipſum olfactile, his
utriſque commune quippiam existit, quod & tangibili, & audibili, atq; per ſpicuo ineſt. Quo etiam fit, ut non ab
re per ſimilitudinem quandam dicta ſit eſſe: quaſi tinctura
quædam, & collutio ſiccitatis in humido, & fluido. Quo-
modo igitur olfactilis ſpecies dicere conueniat, & quomo-
do non conueniat, hactenus dictum ſit. Quod autem qui-
dam Pythagoræi dicunt, aſſerentes nonnulla odoribus ali,
haud quaquam rationi conſonum eſt. Nam primò quidem
uidemus, oportere cibum eſſe compoſitum: etenim ea quæ
aluntur, ſimplicia non ſunt. Quocirca & è cibo ſuperua-
canea quædam gignuntur, aut intra illa, aut extra quomo-
do plantis accidit. Déinde, nec aqua ipſa per ſe, & incom-
mista, alere ſolet: cùm oporteat id quod ex aliquo cõstitua-
tur corpulentum eſſe. Sed & adhuc multò minus conſenta-
neum eſt, aërem corporari. Præterea omnibus animalibus
locus ineſt, qui cibum recipiat, à quo ipſam corpus alimo-
niam attrahit: at olſactilis ſenſoriũ, in capite ſitum eſt. Itẽ
illud unà cũ ſpiritoſa exhalatione in greditur: quare ad ſpi-
randi officinam cõmeabit. Quod igitur olſactile, quatenus

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer