Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER. ment: at inter hæc, quæ aquoſa ſunt, eaminus odorata ſunt. Item è genere metallico, aurum inolidum eſt: nullum enim
ſaporem obtinet. Aes autem & ferrum, olida: at ubi hu-
mor per ustionem abſumptus eſt, recrementa omniũ (Græ-
ci ſcorias uocant) inodoratiora redduntur. Argentũ uerò,
& ſtannum, his quidem magis odora ſunt, illis uerò mi-
nus: aquoſa enim ſunt. Cæterùm nonnulli fumidam exha-
lationem quæ terræ, & aëri communis eſt, odorem eſſe pu-
tant: atq; hi omnes, de odore in hanc eunt ſententiam. Et
ob id Heraclitus hoc dixiſſe uidetur: quòd ſi omnia quæ
ſunt, euaderent in fumum, nares ea dinoſcerent. Ad odoren@
autem uniuerſi accedunt, dicentes cum eſſe alij uaporem,
alij exhalationem, alij utrunq; . Eſt autem uapor, humiditas
quædam. Fumida uerò exhalatio, uti iam diximus, cõmunis
aëri, & terræ eſt. Et ex illo quidem fit aqua, ex hac uerò,
ſpecies quædam terræ. At neutrum horum, odor eſſe uide-
tur. Nam uapor, ad aquam pertinet: fumida exhalatio, in
aqua fieri nequit: odorantur autem & quæ ſunt in aqua,
uti dictũ iam eſt. Prætereà, exhalatio périnde dicitur, atque
defluxio: ſi ergo iſta nõ probè dicitur odor, necilla. Quòd
igitur humor tum aè [?] ris (nam & aër ſuaptenatura hume-
ctus eſt) tum aquæ recipere, ac pati quippiã à ſapida ſicci-
tate poßit, haud obſcurum eſt. Præterea ſi diluta quaſi
ſiccitas périnde in humidis agat, atque in aëre, palàm eſt
oportere odores ſaporibus eſſe proportionales. Immo
uerò, iam hoc in quibuſdam accidit. Nam odores, & aërei
ſunt, & dulces, & auſteri, & acerbi, et pingues. Quin & putidos, amaris ſaporibus analogos dicas. Quocirca quẽ-
ædmodum ſapores amari ægrè deglutiuntur, ita odores pu-
tidi non ſine fastidio hauriri naribus aſſolent. Clarũ itaq;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer