Volltext: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. tentiauidet, & audit uidere, audireqúe dicimus: & ſi fortè
dormiat, et id identidem quod iam operatur) dupliciter & ipſe ſenſus profectò dicetur, quidam ut potẽtia, quidam ut
actu, Similiter & ipſum ſentire, & quod eſt potentia, & quod eſt actu. Primum igitur id ſcire oportet, nos inquam
quaſi ſint eadem pati, moueri, ac operari, ita nunc his uti
ac dicere: motus enim eſt quidam actus, imperfectus tamen,
ut in alijs diximus. Eauerò cuncta, quæ patiuntur, atque
mouentur, an actiuo, & eo quod eſt actu patiuntur, atque
mouentur. Idcirco fit, ut tum à ſimili ſibi, tum à dißimi-
li res omnis patiatur, ut diximus, patitur enim ea, quæ eſt
dißimilis: at cùm eſt paſſa tum ſimilis eſt, ut patet.

Deinde diſtinguendum eſt de potentia, atq; actu: nunc
enim de his ipſis ſimpliciter dicimus. Nam eſt hoc pacto
quippiam ſciens, ut ſi dicamus hominem eſſe ſcientem, quia
homo eſt talis ſuapte natura ut ſit ſciẽs, atq; ſcientiam ha-
beat. Eſt etiã hoc pacto quippiam ſciens, ut hominẽ eum
iam dicimus eſſe ſciẽtem, qui Geometriã atq; Grãmaticam
habet. Atq; horum uterq; nõ eodẽ modo poteſt, potẽtiæq́; ſubijcitur: ſed alter quidẽ ex eo quia genus ipſum eſt tale,
materies´ ue, alter uerò propterea quod cùm uoluerit con-
templari, poteſt idipſum facere, niſi quod externum fortè
prohibeat, impedimẽtoq́; fiat. At præter ipſos eſt hiſce,
qui iam contemplatur, & actu, proprieq́; ſciens hoc A.

Ambo igitur illi primi potentià quidem ſunt ſcientes,
utdiximus: uerùm unus indiget alteratione per diſcipli-
nam, qua quidem nonnunquam etiam ex habitu contrario
diſpoſitioneq́; mutatur: alter habet quidem ſenſum, aut
Grammaticam, ſedindiget operationis, ut ex ocio tandem,
operationisq́; uacuitate agat, ac operetur: atq; hic modus

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer