Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE ANIMA atq; modus unus eſt biſce, quo proprij rerũ demonſtrantur
affectus, Quapropter quærendum eſt, quæ nam ſit illa uia,
quis ille modus unus, quo rerum ſubſtantiæ percipi poſ-
ſint. Quòd ſi non unus quidem, atq; communis ſit ille mo-
dus, longè difficilior ipſa pertract atio fit: oportebit enim
de unaquaque rerum accipere, quis ad unamquamq; modus
accõmodabitur. Si uerò pateat illum demonſtrationem, uel
diuiſionem, uel etiã quẽdam alium modum eſſe, complures
inſuper difficultates, erroresqúe emergunt in ijs exquiren-
dis, è quibus uniuſcuiuſq; conficienda eſt defintio: aliarum
nanq; rerum alia principia ſunt, ut numerorum, ſuperfi-
cierumq́; . Primùm autem fortaße neceſſarium eſt diuide-
re, atq; accipere in quonam generum collocetur, quidq́; ſit
anima: utrum ſit ſubstantia, an in qualitate, uelin quanti-
tate, uel in alio quodam prædicamentorum genere colloce-
tur. Déinde peruestigandum eſt, utrum eorum ſub@at ra-
tionem, quæ potentia ſunt, an potius quidam ſit actus: non
enim parum intereſſe uidetur. Conſiderandum eſt præ-
terea, ſi partibilis ſit necne: & utrũ eiuſdem ſit anima ſpe-
ciei omnis, necne. Et ſinon ſit eiuſdem ſpeciei, utrum ſpecie
tantùm, an etiã genere differat: nunc enim ij, qui dicũt, atq; quærunt de anima: de humana tantum quærere, perſcruta-
riq́; uidentur. At cauendum eſt ne nos prætereat, utrum
una ſit eius ratio ut animalis, an uniuſcuiuſque ſit alia ra-
tio, ut equi, canis, bominis, Dei. Animal autem uniuerſale,
aut nibil eſt, aut poſterius eſt, & quicquid itidẽ aliud com-
muniter prædicatur. Præterea ſinon plures ſint animæ,
ſed partes: utrum animam totum, an partes quærere prius
oporteat. Difficile autem eſt id quoq; determinare, quæ-
nam inquam partes à quibus diuerſæ ſint. Et utrum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer