Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. ter inter ſeſe habent, in hiſce quæ arte, & in hiſce, quæ natu
ra cõficiuntur. Maximè autẽ idipſum in animalibus ratio-
nis expertibus patet, quæ neq; arte, neq; diſcurſione, neque
deliberatione faciunt. Quapropter & ſunt qui dubitant,
utrum mente, aut alio quodà principio aranei, formicæ cæ
teraq́; istiuſmodi animalia operentur: procedenti etiã ulte-
rius, & in plantis ea, quæ conferant ad finẽ, fieri hoc pacto
uidentur, ueluti frondes ob fructus tegendos. Quare ſi na
tura, gratiaq́; alicuius, hirũdo nidulũ extruit, ar aneus ara-
neam texit, plantæ deniq; frondes gratia tegendorum fru-
ctuum explicant, radicesq́; non ſurſum, ſed deorſum emit-
tunt, ſumendi cauſa nutrimenti: patet eſſe cauſam talem in
biſce, quæ natura fiunt & constant. Atq; cùm natura ſit du
plex, altera quidem ut materies, altera autem ut forma: & hæc ſit finis, gratia uerò finis cætera fiant, hæc ea eſt pro fe
ctò cauſa, cuius gratia cætera fiunt. Fit autem & in hiſce
peccatũ, quæ per artes cõficiuntur. Scripſit enim grãmati-
cus nõ rectè, & potionẽ medicus nõ rectè porrexit. Quare
patet, et in hiſce fieri poſſe, quæ natura cõficiuntur. Quod
ſi aliqua ſunt in arte, in quibus id quod rectè fit alicuius effi
citur gratia, in ijs autem quæ peccantur, gratia quidem ali-
cuius ars aggreditur facere, ſed non aſſequitur illud, ſimili
ter & in naturalibus erit, & monstra peccata erunt illius,
quod alicuius gratia facit. Et in primis igitur cõpoſitioni-
bus ea, quæ partim ex hominis partibus, partim ex bouis cõ
ſtabant, ſi non ad aliquẽ terminũ, finem´ue poterant perue-
nire, aliquo ſanè principio périnde atq; nũc ſemine labefa-
ctato, corruptione fiebant. Præterea primò ſemen neceſſe
eſt oriatur, ſed nõ animalia ſtatim. Atq; ipſum congestum
quod primùm oriebatur, ſemen nimirum erat. Præterea in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer