LIBER II.
atq̀; tonitruum: ſed prius cerni, quàm tonitruũ audiri aſſo-
let: quoniam aſpectus auditum anteuertit. Id quod remi-
gatio triremiũ declarat: cùm enim iam rurſum remos nau-
tæ reſerunt, primus remigij ſonus ad aureis peruenit. Quã-
quàm quidã aiunt haudquaquam ignem intra nubes gigni. Hunc autem Empedocles quidem id eſſe inquit, quod è ſo-
lis radijs intus circũuenitur, coërceturq́; . Anaxagoras ue-
rò, quod è ſuperno æthere, quem ille ignem uocat, de-
orſum è ſublimi defertur. Itaq; ſplendorem huiuſce ignis,
fulgetrum: ſonitũ uerò, atq; ſtridorem, quem facit, cùm in-
tra nubes extinguitur, tonitru eſſe dicũt, tanquã ſicut prius
fulgetrum fieri, quàm tonitruũ uidetur, ita etiam prius fiat. At illa ignis intercluſio, utroq; quidẽ modo à ratione re-
mota eſt: ſed magis ſuperni ætheris detractio. Nam dicẽdæ
cauſa eſt, cur quod ſurſum ferri aptißimũ eſt, deorſum fe-
ratur: & quam ob rem id in cœlo fiat tantũmodo, cùm nu-
bilum eſt, nec id tamẽ aßiduè cùm ita eſt affectũ, cœlo uerò
ſereno nõ fiat : ſiꝗdẽ illud leuiter dictũ modis omnibus ui-
detur. Pari modo & illud quoq; , dicere inquam radiorum
ſolis calorem, qui in nubibus inhibetur, atq; detinetur, eſſe
harũ rerũ cauſam haudquaquam probabile existit: etenim
hæc ratio oſcitanter admodũ reddita eſt. Nam & à toni-
tru, & fulgetro, & cæteris generis eiſdem, cauſam ſemper
eſſe diſcretam, atq; distinctam, & ſic illa fieri, neceſſe eſt. At illud plurimum ab hoc diſcrepat: ſimile enim eſt atq; ſi
quis putet aquam, niuem, & grandinem, cùm antè in nubi-
bus eſſent, posteà excerni, & non fieri : quaſi ad manum
faciente ſemper concretione unumquodque eorum : nam
pari ratione hæc, concretiones : illa, ſecretiones eſſe exi-
ſtimandum eſt. Quare ſi ex hiſce altera non fiant, ſed