Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. ueat, & non moueatur: ut id quod eſt immobile penitus, & quod eſt omnium primum. Et ipſum quid eſt, & forma: eſt enim finis, & id gratia cuius cætera fiunt. Quare cùm
alicuius gratia, natura faciat, & hanc ſcire oportet & ipſum propter quid omnino reddendũ eſt: uelut ex hoc ne-
ceſſe eſſe hoc fieri, ex hoc autẽ aut ſimpliciter, aut plerũq; :
& ſi hoc eſt emerſurum, ut ex propoſitionibus ipſa cõclu-
ſio: & quia hoc erat, quidditas ipſa: & quia melius est hoc
modo, non ſimpliciter, ſed ad ſubstantiam uniuſcuiuſque.

21.1.

Tot ſunt rerũ
naturatiũ cau,
ſæ, quot ſunt
earũ quęſitiua,
ex quo per ꝗd,
à quo, & cuius
gratia: quæ pro
pter quid, com
plectitur.

Quòd Natura ex numero ſit cauſarum, nõ quæ temere, ſed quæ
alicuius gratia actionem obeunt.

22. CAP. VIII.

_D_Icendũ eſt igitur primò quidẽ naturã ex ijs eſſe cau
ſis, quæ alicuius gratia faciunt: deinde de neceſſario,
qũo ſeſe habet in naturalibus rebus. In hãc enim cauſam oẽs
omnia redigũt. Nam (ut in quiunt) cũ calidũ, & frigidũ, & unũquodq; taliũ, ſuapte natura ſit tale, hæc neceſſariò ſunt,
& fiunt, ac apta ſunt. Etenim ſi aliam cauſam dixerint, hic
cõcordiam, & diſcordiã, ille mentẽ: tangũt illam duntaxat,
deinde ualere ſinunt. Existit autẽ dubitatio, quidnã prohi
bet næturã non alicuius gratia facere, neq; quia ſic eſt me-
lius, ſed perinde atq; Iupiter, nõ ut frumentũ augeat, ſed ne-
ceſſariò pluit. Quod enim eſt eleuatũ, id frigefiat oportet: & quod frigefactũ eſt, id aquam iam factũ, deſcendere ne-
ceſſe eſt: accidit autem hoc pacto frumentũ incrementa ſu-
ſcipere. Similiter & ſi cuiu ſpiam frumentum pereat, cùm
eſt in area, non huiuſce gratia pluit, ut illud pereat, ſed id
accidit. Quare quid prohibet, partes etiam in natura ſic
ſe habere, ueluti, dentes anteriores quidem acutos, aptosq́; ad diuidendum, geminos autem latos, atque utiles ad cibum
terendum, neceſſariò ortos fuiſſe: nam non huiuſce cauſa

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer