Volltext: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. ſarij (qui uocãtur à Græcis Eteſiæ) tranſire apud Occidẽ-
talis plagæ incolas ex Septentrionibus in Thraſcias, Coros,
& Fauonios (Septentrio nanq; Fauonius eſt) conſueuere,
incipientes ab urſa, deſinentes autem in eos, qui longè ab-
ſunt. Apud Orientaleis, ad Subſolanũ uſq; ambire ſolent. Sed de uentis, & primaria eorum generatione, & eſſentia,
atq; affectibus tam priuatis, quàm communibus, hactenus.

De Terræmotu opiniones tres.

175. CAP. VII.

_D_Ecõcußione autẽ, ac motu terræ, poſt hæc agendũ: nam huius affectionis cauſa, huic eidẽ generi hæret. Quæ autem de eo ad hoc uſque temporis tradita ſunt, tria
numero ſunt, & à totidem autoribus prodita. Nam Anaxa
goras Clazomenius, & ante eum Anaximenes Mileſius,
& poſt utrunq; Democritus Abderita, de terræ motu diſ-
ſeruere. Anaxagoras igitur ætherẽ, qui ſurſum ferri aptiſ-
ſimus eſt, dum ſe in uenas & cauernas terræ cõdit, motita-
re terram affirmat. Nam ſuperas telluris partes, coaleſcere
imbrium beneficio, aſſerit: quãdoquidem, natura totam ſi-
militer fungoſam, laxamq́; eſſe terram prædicat. périnde
quaſi totius pilæ pars altera ſupera, altera in fera ſit: ac
ſupera, in qua habitamus: infera, altera. Verùm aduerſus
hanc cauſam tanquam parum admodum conſideratè di-
ctam, nihil dicere fortaſſe congruit. Nam ſtultum eſt ar-
bitrari ſurſum, ac deorſum ita habere, ut non corpora gra-
uia ad terram undique ferantur: & leuia, ac ignis, in ſupe-
rum concedant locum: idq́; , cùm cernamus circulum, quo
pars orbis terrarum habitata, quanta nobis cognita eſt,
deſinitur, nobis locum ex loco mutãtibus diuerſum ſub in-
de fieri, quia terra gibboſa ſit, & in ſphæræ faciem cõglo-
betur. Dicere quoq; ratione magnitudinis ſuſpẽſam librari

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer