Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

475-01

Cur autem à ſeptentrionali plaga plures uenti, quàm
de partibus meridianis prodeant, cauſa eſt: quòd pars orbis
terræ habitata ad ſeptentriones poſita eſt, quodq́; in eam
partem plus aquarum, & niuis, quàm in auſtrinam (pro-
ptereà quòd hæc ſub ſole, atque eius curſu iacet) depelli-
tur, quibus in terram liqueſcentibus & à ſole, ac terra in-
caleſcentibus, neceſſariò accidit ut exhalatio amplior, & quæ latius diffundi queat, hac eadem de cauſa oriatur. Sunt
autem è flatibus, quos iam diximus, Septẽtrio proprijßimè
& Thraſcias, & Meſes, Aquilo. Cæcias uerò Subſo-
lani, & Aquilonis communis habetur. Qui à meridie
ſpirat & Africus, Auster. Qui ab æquinoctiali exortu
mittitur atque Vulturnus, Subſolanus. Phœnicias uerò

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer