Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. B uerò ei ex aduerſo reſpondens, oriens æquinoctialis
Sitq́; alia diameter, quæ hanc adrectos ſecet angulos: cu-
iuspars altera, quæ eſt G,ſit urſa: altera è regione aduerſa,
quæ eſt H, meridies. Item F, æstiuus exortus: E, æstiuus
occaſus. Porrò D, hybernus exortus: C, hybernus occaſus. Ducatur autem diameter ab F, ad C: item à D, ad E. Cùm
igitur quæ plurimum distant loco, contraria loco ſint, plu-
rimũ autem diſtant, quæ per diametrum: neceſſariò fit ut
flatuum hi inter ſe contrarij ſint, quicunq; per diametrum
diſpoſiti ſunt. Flatus autem ipſi, iuxta locorum poſitum
uocari hoc pacto ſolent: ab A, Fauonius, nam A, occidens
æquinoctialis existit à B, ſubſolanus, huic contr arius, nam
à B, oriens æquinoctialis eſt, à G, Aquilo & Septentrio,
quippe cùm hac in parte urſa ſit: ab H, Auſter, huic cõ-
trarius, nam & unde ſpirat meridies eſt, & H & G con-
traria ſunt cùm per diametrum distent: ab F, Cæcias, nam
F, æstiuus exortus existit, contrarius autem ei eſt, non qui
ab E ſpirat, ſed qui à C, nempe Africus, nam Africus ab
occaſu brumali mittitur. Hic autem illi contrarius eſt, nam
ab eo per diametrum diſtat. à D, Vulturnus, quippe quiab
exortu brumali uenit, atq; Auſtro uicinus eſt. Ob idq́; ſæ-
penumero Euronoti aſpirare dicuntur. Huic autem aduer-
ſatur, non qui à C, nomine Africus, ſed qui ab E ſpirare ſo-
let, quem alij Argesten, Olympiam alij, alij Scirona uocãt.

174.1.

Hîc Ā [?] riſto. de
ventorum ſitu,
natura, & com
plexiõibus de,
permuinat.

Hic enim ab occaſu æstiuo adflat, & ſolus v ulturno
per diametrum reſpondet. Igitur uenti, tum qui per dia-
metrum diſpoſiti ſunt, tum qui contrarios obtinent, hi ſunt.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer