Volltext: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. ſemper flare ſolent. Itaq; auſtrũ ab altero polo non uenire,
apertum eſt, quando ne ipſe quidem ab hyberno ſolstitio
ſpiret: nam alium ab æstiuo uenire oporteret: ſic enim pro-
portionis ratio exigit. Nunc autem, inde nullus aſpirare ſo-
let: ſolus enim unus ſpirare ex illis locis uidetur. Quare ne-
ceſſariò fit, ut uentus qui ab exusta terrarum parte ſpirat,
Auſter ſit. Locus autem ille, propter ſolis uiciniam, nullum
habet humorem, aut pabulũ, quod per liquefactionem fla-
tus anniuerſarios commitat. Verùm quia locus ille multò
amplior eſt, atq; longè lateq́; patet. Auſter uehementior,
crebrior, & magis æstuoſus, quàm Aquilo existit: atq; ille
huc magis quàm hic illud penetrare ſolet. Quænam igitur
Auſtri, & Aquilonis cauſa ſit, & quonam pacto ſeſe al- [?]
teruter ad alterum habeant, dictum eſt.

De ventorum ſitu, qui ſint inter ſe contrarij: de
ipſorum natura, & complexionibus.

174. CAP. VI.

_D_E uentorum autẽ ſitu, qui quibus aduerſantur quos
ſimul flare cõtingat, & quos nõ, tum etiam qui, & quot ſint, adhæc de cæteris affectibus, quiin problematis
particularibus dicti non ſunt, nunc agendum. Situs ratio-
nem exdeſcriptione contemplari oportet. Deſcribatur igi-
tur ut res ipſa clarior euadat, horizon circulus, & pròin-
de rotundus. Intelligendum autem eſt, alterum ipſius ſe-
gmẽ@um, quod ſub nobis eſt, habitari: nam & id ipſum ad
eundem diuidere modum licebit. Supponatur autem pri-
mò, quæ plurimum diſtantloco, loco cõtraria eſſe: quo mo-
do quæ fpecie plurimum diſtant, fpecie contraria ſunt. Di-
ſtant autem plurimum loco, quæ per dimetientem lineam
è regione poſita ſunt. Sit igitur A occidens æquinoctialis:

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer