Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER II. dinem definita ſit, circulum tamen continentem præferre
per temperiem queat, tum ratio ipſa commonſtrat (quippe
cùm non per longitudinem, ſed in latum nimio rigore, atq; incẽdio prematur: adeò ut niſi mare nonnuſquam loci pro-
hibeat, peruia tota ſit) tum ea quæ circa nauigationes, & itinera uidemus. Nam longitudo à latitudine haud parum
differt: quod enim à columnis Herculis ad terram Indicam
uſq; porrigitur, eo quod ab Aethiopia ad Mæotin uſq; , & extremas Scytbiæ parteis pertingit, maius quàm quinq; ad
tria eſt, ſi quis tam nauigationes, quam uias, quatenus ta-
lium certitudo ſumi poteſt, metiri uelit. Atqui partem or-
bis terræ habitatam, in latum ad loca uſque inhabitata ex-
ploratam habemus. Nam hic, præfrigore, illic præ æſiu, ha
bitari prætereanequit. Quæ uerò ultra Indiam, & colum-
nas Herculis iacent, coniungi périnde quaſi continens fo-
ret tota telluris habitatæ portio, haudquaquàm uidentur. Cùm autem neceſſe ſit ut locus quidem ad alterum polum
ſimiliter ſeſe habeat, atq; is quem incolimus ad eũ, qui ſu-
pra nos eſt, conſtat quòd ut cætera alia, ita ſpirituum quo-
que ſtatio, proportione reſpondebit. Quare quemadmo-
dum nobis Aquilo, ſic & illis uentus quidam ab ea quæ in-
ibi eſt urſa aſpirat, què huc penetrare haudquaquàm poßi-
bile eſt: quando ne iſte quidem Aquilo, totam quæ apud
nos eſt partem orbis terrarum habitatam, peruadat. A qui-
lonius nanq; flatus, ceu abterr aneus eſt. At quia hæc habi-
tatio ad ſeptentriones poſita eſt, ideo Aquilo frequentißi-
mè ſpirat, ſed tamen & apud nos deficit, & progredi lon-
gè non poteſt. Quandoquidem circamare Auſtrale, quod
ultra Africam iacet ut hic Aquilo, & Auſter ſpirant, ſic
illic Vulturnus, & Fauonius uicißim abſq; intercapedine

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer