Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. tamen, atq; tardius quàm Anniuerſarij flare ſolent: nam
ſeptuageſimo die aſpirare incipiunt, propterea quòd ſol
cùm procul abeſt, roboris minus habeat. Nõ autẽ ſimiliter
continui perflant, quoniã quæ in ſumma telluris parte ia-
cent, imbecillaq́; ſunt, ea per id tẽpus ſecerni, atq; erui ſolẽt: quæ uerò cõglaciata ſunt, plus caloris deſyderãt. Quam-
obrem hi intermittẽdo flare tãtiſper ſoliti ſunt, quoad rur-
ſum Anniuerſarij in ſolstitio æstatis ſpirẽt: quãdoquidẽ ab
co tẽpore ſemper uentus quàm maximè cõſtanter flare ſo-
let. Auſter autẽ ab æstiuo ſolstitio, & nõ ab altera urſa
ſpirat. Nã cùm terræ habitabilis ſegmenta duo ſint, & altera ad ſublimiorem uerticem, qui apud nos eſt, altera ad
alterũ, & meridiem poſita ſit, atq; tympani ſpeciem præfe-
rat: talem profectò terræ figurã lineæ à cẽtro ipſius ductæ
diſſecant, atq; turbines duos efficiunt, quorum alter apud
tropicum, alter apud ſemper conſpectum uerticem baſin,
ſed uterque in meditulio terræ mucronem, obtinet. Eo-
dem pacto ad inferiorem uerticem alij duo turbines telluris
diſſectiones faciunt. Hæ autem, inh abitari ſolæ queunt. Nec fieri poteſt, ut quiſquam ultra ſolstitium incolat, non
enim in ſeptentrionem umbræ iacerentur: nunc autem lo-
ca prius inhabitabilia redduntur, quàm ut abſumantur um-
bræ, aut mutent ſemet in meridiem. Pars autem orbis ſe-
ptentrionibus ſubdita, præ rigore habitari nequit. Fer-
tur etiam Corona quoqueipſa, circa huncce locũ: nam no-
bis ſupra uerticem eſſe uidetur, cùm ad meridiei lineã per-
uenit. Quo fit etiã, ut hoc tempore telluris ambitus ridi-
culè depingãt. Nam partiorbis terrarum habitatæ, figu-
ram tribuunt orbicularem. At hoc fierinõ poſſe, ratione
pariter atque experientia cognitum. Nam quòd in latitu-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer