Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. METEOROL. dium aquarũ multitudinem, à quo tam profluentes, quàm
ſtabiles aquæ omnes emanant. In ſingulos autẽ amniũ riuos
propterea influere, quòd aßiduè quod primũ eſt, atq; prin
cipium, fluctuet. Nã nec fundamentũ habere, nec firmamẽ-
tum, ſed ſemꝗ circa medi [?] ũ ſpir as agere: atq; cùm mouetur
ſurſum deorſumq́; in amnium riuos exũdare, atq; influere. Nõnullas item pleriſq; in locis ſtagnare cuiuſmodi noſirum
etiã mare eſſe. Omnes autẽ ad principiũ unde fluere cœpe-
rint, in orbem relabi: multas quidẽ per partem eandẽ, quaſ-
dam uerò per cõtrariam quàm elapſæ fuerint: uerbi cauſa,
ſi ab ima fluere cœperint, in ſuperã illabi: eſſe uerò ad me-
dium uſq; deſcenſum: ulteriorẽ enim prolapſum omnibus
fore aſcenſum. Porrò aquã ſapores, coloresq́; retinere pro
terrarũ qualitate, per quas fluxerit. Fit autẽ hac ratione,
ut amnes nõ ad eundẽ ſemper locũ fluant. Sienim ad mediũ
confluant, à quo ſanè effluunt: non potius infernè, quàm ſu-
pernè fluent, ſed ad utrãlibet partẽ Tartarus fluctuans in-
clinarit. Atqui ſi hoc contingat, id quod aiunt eueniet. Surſum uerſus incedere flumina, quod fieri nequit. Præ-
terea undenam erit aqua, quæ ortum ſubit, quæq́; rurſus in
altum rapitur? totam enim eã eximere neceſſe eſt ſi ſemper
idem aquarũ modus ſeruetur. Quantum enim aquæ effluit,
tantundem ad principiũ relabitur. Atqui flumina omnia
quotquot in alia non influunt, in mare deſinere uiſuntur: in
terram, nullum: ſed quanquàm ſeſe condunt, tamen rurſum
emergere ſolent. Amniũ autem ij magni euadũt, qui per
caua longo itinere labuntur: multos enim amneis, quorum
uas loco, ac longitudine intercipiũt, recipere ſolẽt. Quã-
ob rem Iſter, & Nilus, amnium quiin hoc mare exedunt,
maximi habentur. Atque de amnium cuiuſque fontibus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer