LIBER II.
ſingulatim percipere haudquaquam eſt difficile. Different
tamen, nã celerius, & tardius, item facilius difficiliusq́; alia
alijs tranſmutationem ſubeunt. Quæ enim ſymbolũ in-
ter ſe habent, horũ celerius eſt migratio: quæ uerò nõ ha-
bent, tarda, quòd facilius ſit unũ, quàm multa mutari: uerbi
cauſa, ex igni fiet aër, altero mutationẽ ſubeunte: nam ille
quidẽ calidus, ſiccusq́; eſt, hic uerò calidus et humidus: qua-
re ſi ſiccitas uincatur ab humiditate, orietur aër. Rur-
ſum ex ae
[?]
re aqua fiet, ſi calorem frigus euincat: ſi quidẽ aër
humidus, calidusq́; eſt, aqua uerò frigida, et humida: quare
mutato calore, fiet aqua. Eodem modo, ex aqua quoq; fiet
terra, & ex terra ignis: nã utraq; ad utraq; ſymbola habẽt: aqua enim humida, frigidaq́; eſt, terra uerò frigida, & ſic-
ca, quare ſi humiditate uincatur, emerget terra. Et rurſum
cùm ignis calidus ſit, & ſiccus, terra uerò frigida & ſicca,
ſi frigiditas intereat, ignis è terra fiet. Quare patet cir-
cularem generationem ſimplicibus cõpetere corporibus. Atq; hic mutationis modus promptißimus eſt, proptereà
quòd quæ déinceps ſunt ſymbolũ habẽt. Aqua autẽ ex igni,
& terra ex aëre, & rurſum ex aquaignis, & aër ex terra
gigni quidẽ poſſunt, ſed difficilius, quòd plurium mutatio
ſit. Nam ſi ex aqua oriatur ignis, frigiditatẽ & humidita-
tem corrũpi prius eſt neceſſe. Et rurſum frigiditatem, & ſiccitatem, ſi ex terra fiat aër. Eodem modo & ſi ex igni,
& aëre, aqua & terra fiant, utraſq; mutari qualitates eſt
neceſſe. Hæc igitur generatio, tardior eſt. Sin uerò utriuſq; altera qualitatũ intereat, horum migratio facilius quidem,
ſed nõ in ſeſe mutuò fiet: ſed ex igni quidem, & aqua, terra
& aër: ex aëre uerò, & terra, ignis & aqua ortũ ſubibunt.
145.1.
Hîc Ā
[?]
riftot. de
trãſmutatione
elemẽtorum in
ſeinuicẽ deter
minate.
[?]
Cùm enim aquæ frigiditas fuerit còrrupta, & ignis ſicci-