Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE GEN. ET CORR. tio, intro ſubeuntibus ſolidis. Ferè autẽ perinde dicat Empe
docles, atque Leucippus ait, eſt neceſſe: eſſe inquam ſolida
quædã, cæterũ indiuiſibilia, niſi meatus omni ex parte con-
tinui: quod ſanè fieri nequit. Nam ſolidũ, nihil aliud præter
poros, ſed totũ uacuum, eſſet. Que igitur ſeſe tangunt indi
uiſibilia eſſe, & quæ inter hæc media ſunt uacua, quos ille
poros, meatusq́; appellat, eſt neceſſe. Ad hunc modũ, Leu-
cippus de actione, et paßione dicit. Modi igitur quibus alia
agunt, alia patiuntur, hi ferè dicuntur, & de hiſce quidem,
& quo pacto dicãt, perſpicuũ eſt. Et ad poſitiones quibus
ipſi utuntur, ferè cõſentaneè accidere uidetur, cæteris autẽ
minus: uerbi gratia, Empedocli qualiter generatio, corru-
ptio, & alteratio fiant, nequaquã liquet. Nã his prima cor
pora indiuiſibilia ſunt, figura tantũ inter ſe diſcrepantia, ex
quibus primis entia cõponuntur, & in quæ ultima diſſolui
ſolent. Empedocli uerò cælera quidẽ, ut patet, uſq; ad elemẽ
ta ipſa, generationẽ habẽt, atq; corruptionẽ. At hora ipſo-
rum aceruata, cõgestaq́; magnitudo, quo pacto oriatur, ac
intereat, neq; perſpicuum eſt, neq; fieripoteſt, ut ipſe dicat,
niſi & ipſiusignis elementũ eſſe dixerit: ſimiliter & aliorũ
omniũ, ut Plato in Timæo ſcripſit. Tantũ enim abeſt ut eo,
quo Lcucippus modo dicat, quòd hic ſolida, ille plana eſſe
indiuiſibilia: & hic infinitis figuris, ille finitis, indiuiſibile
quodq; definiri aſſerit: quandoquidẽ indiuiſibilia utriq; & figuris deſinita dicunt. Ex his itaq; generationes & ſegre-
gationes fiunt. Nã Leucippo quidẽ duo modi eſſe poſſunt, et
per uacuũ, & per tactũ: hac enim ratione diuiſibile quodq; existit, Platoni uerò, duntaxat per tactũ: nam uacuũ nõ eſſe
inquit. Et de planis quidẽ indiuiſibilibus in hiſce quæ prius
dicta ſunt, diximus: de ſolidis uerò itidẽ indiuiſibilib 9 , quod

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer