Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

ARIST. DE COELO cuiuſque locus, & quot inſuper ſunt multitudine ipſa lo-
ca, ex ijs quæ diximus patuit.

Non folùm non eſſe plures mundos: ſed & fieri non poſſe ut ſint
plures. Cœlum ex omni ſenſibili materia conſtare, Non con-
tingere extra cœlum corpus ullum factum effe.

93. CAP. IX.

_DI_camus autem deinceps oportet, mundum non ſolùm
unum eſſe, ſed etiam plures eſſe nõ poſſe, & inſuper
perpetuum eſſe, cùm neq; corruptionẽ, neq; generationem
ſubire poßit, primò dubitatione de ipſo allata: nam ſi hoc
pacto conſider auerimus, impoßibile eſſe uidebitur unum
ipſum ac ſolum eſſe: uniuerſis enim rebus, quæ aut à natura: aut ab arte ſunt factæ, aliud eſt ipſa per ſeipſam forma, & quæ eſt cũ materia miſta: ceu ſphæræ forma alia eſt & au-
rea, atq; ænea ſphæra: circuli rurſus alia eſt ipſa forma, & æneus circulus, ligneusúe: ſphæræ nanq; quidditatẽ, aut cir
culi aßignantes, non aurũ, non æs in ratione dicemus, quip-
pe cùm hæc ſubstantiæ hiſce non ſint. Si uerò æneã, aut au-
re am fphæram dicemus, etiã ſi præter ſingulare quic quam
aliud intelligere, aut ſumere non poſſumus: interdum enim
ut hoc accidat, nihil obstat, ueluti ſi ſolus unus circulus fue-
rit ſumptus: nõ minus enim illud eſſe circuli, & huius circu
li erit: & illud quidem forma, hoc autem ut materia forma
erit ac ſingulare. Cùm igitur cœlum ſenſibile ſit, ſingula-
re erit profectò: ſenſibile enim omne, in materia eſt: ſi ſingu
lare autem eſt: aliud eſſe huiuſce cœli, & cœli ſimpliciter
erit. Eſt ergo aliud, hoc cœlum, et ſimpliciter cœlum: atq; hoc eſt ut ſpecies, atq; forma, illud ut cum materia mixtum.

93.1.

Hîc probat Ā [?] -
riſtot, impoſsi-
bile eſſe plures
eſſe mundos.

Quorum autem forma quædam & ſpecies eſt eorũ aut
ſunt, aut eſſe plura ſimpliciter poſſunt: nam ſi ſint, ut quidã
inquiunt, formæ hoc accidere ſanè neceſſe eſt. Sin nihil ſit

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer