Volltext: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIREB I. dicit. Inſuper & haſce differẽtias affert, poſitionẽ inquam,
figuram, ac ordinẽ: hæc autẽ contrariorũ genera ſunt. Poſi
tionis enim, ſupra & infra, antè & retrò: figuræ uerò an-
gulis cõstans, atq; nõ constans: rectũ, et circunflexum ſpe-
cies ſunt. Patet igitur, omnes contraria quodãmodo prin
cipia facere rerũ, idq́; nõ ſine ratione. Principia nanq; neq; ex ſeſe mutuo, neq; ex alijs, & ex ipſis omnia eſſe oportet: cõtrarijs autẽ primis hæc inſunt, quia nãq; ſunt prima, ideo
non ex alijs ſunt: quia uerò contraria ſunt, ideo non ex ſeſe
mutuo fiunt. Verùm idipſum quo pacto fit, & ratione cõ
ſideremus oportet. Sumendum eſt igitur primũ, nõ quiduis
eorũ quæ ſunt in quoduis agere, neq; quoduis pati à quo-
uis aptũ eſſe, neq; ex quibuſcunq; quiduis fieri, niſi quis per
accidens ſumpſerit: quo nanq; pacto fiet album uel nigrum
ex muſico, niſi albo uelnigro ſit accidens muſicũ? Sed albũ
quidẽ fit è non albo, atq; ex hoc non quouis, ſed è nigro, uel
aliquo mediorũ. Muſicum autem è non muſico, atq; ex hoc
nõ quouis, ſed ex immuſico: uel è medio, ſi aliquid inter ipſa
mediũ eſt. Neq; rurſus in quoduis primũ, unumquodque
corrũpitur: uelut album, nõ in muſicum (niſi idipſum non-
nunquam accidat) ſed in non album corrũpitur: atq; in hoc
non quoduis, ſed in nigrũ, aut in medium. Eodem modo mu-
ſicum etiam in non muſicũ: atq; in hoc nõ quoduis, ſed im-
muſicũ, uel in medium, ſi quid inter ipſa mediũ ſit, corrum-
pitur. Similiter fit & in cæteris. Nam & ea, quæ non ſim
plicia, ſed cõpoſita ſunt eandem ſubeunt rationem: ſed latet
idipſum ex eo: quia diſpoſitiones oppoſitæ nominibus ca-
rent. Etenim omne constructum ex inconstructo, atq; in-
constructũ è constructo fiat neceſſe eſt: constructũ etiam
in inconstructum, & in ipſum non quoduis, ſed in oppo-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer