Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER VII. bile. Stabit igitur tandem (ut patet) idipſum, & non in in-
finitum proſiciſcetur, ab alio inquam ſemper moueri, ſed
erit quippiam quod primum motu ciebitur: nihil autem in-
terſit, aliquo ſuppoſito id ostendi. Eo nanq; poſito quod
eſſe poteſt, nullum abſurdum accidere oportebat.

65.1.

Superiorib 9 li-
bris determina
uit Ā [?] riſtot. de
motu ſecũdum
ſe, & de conſe-
quẽtib 9 ad ip-
ſum, de´q; parti
bus ei 9 : hîc ue-
rò incipitdeter
minare de mo-
tu per cõpara-
tionem ad mo-
tores, & mobi-
lia.

Quod mouens ſit mobili contiguum.

66. CAP. II.

_ID_ autem quod primũ mouet, non ut id gratia cuius cæte
ra ſunt, uel fiunt, ſed ut id unde eſt principium motus, ſi-
mulcum eo eſt, quod mouetur. Atque ſimul dico, quia nihil
eſt inter ipſa: hoc enim omnibus mouentibus communiter
competit, & ſubeuntibus motum. Cùm autem tres ſint mo
tus, is inquam, qui ad locum, is qui ad qualitatem, & is qui
ad quantitatem accommodatur: quorum primus eſt latio,
ſecundus alter atio, tertius accretio, atque decretio: & ea
ſanè quæ mouentur, tria eſſe neceſſe eſt. Atque primo de
latione dicamus: hæc enim primus motuum eſt. Omne itaq; quod fertur, aut à ſeipſo mouetur, ant ab alio. Si igitur à
ſeipſo mouetur, patet cum in ipſo ſit id quod mouet, ſimul
eſſe, & id quod mouet, & id quod mouetur, & nibil inter
ipſa medium eſſe. Sin ab alio mouetur, quatuor modis mo
uetur, motus enim qui ab alio afferũ tur, quatuor ſunt pul-
ſio, tractio, uolutio, uectio. etenim fit, ut omnes alij ad hos
reducantur. Pulſio igitur, alia eſt impulſio, alia expulſio. Atq; impulſio quidem eſt, cùm id quod mouet, non deſerit
id quod mouetur. Expulſio uerò cùm deſerit. Vectio au-
tem in tribus eſt motibus: non enim per ſe, ſed per accidens
mouetur. quod uehitur: ex eo nanq; mouetur, quia eſt in eo,
uel per id, quod mouetur: at id, quod uehit, aut pellitur, aut
trahitur, aut uoluitur. Patet igitur uectionem, tribus in mo
tibus eſſe. Tractio uerò eſt, cùm motus trahentis aut ad ſe,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer